AC Milan CP Mediolanum | |
Nomen totum | Associazione Calcio Milan Consociatio Pediludium Mediolanum |
Nomina altera | Diaboli (Italice: Diavoli), Ruber-nigri (Italice: Rosso-neri) |
---|---|
Instituta | 1899 |
Domus | Stadium Iosephus Meazza Mediolanum, in Langobardia, in Italia |
Capacitas | 80.018 |
Dominus | Silvius Berlusconi |
Liga | Serie A |
2015-16 | Series A, septimus |
Associazione Calcio Milan, vel modo AC Milan (Consociatio Pediludium Mediolanum) societas pediludii Italiae Mediolani est. Condita anno 1899 mense Decembri die sexto decimo est et in prima categoria italici pediludii (Italiane Serie A) ludit. Militia haec Langobardiae regionis caput una cum Internationale, in 1908 de rubrae-nigrae societatis dissidentibus 43 sociis nata, exprimit. E 1963 apud sedem ludicam Milanello ('parvum Mediolanum'), in Baretii Provincia, exercetur.
Haec societas Italicae ligae duodeviginties et Europae septies victor fuit.
AC Milan in Stadio Iosepho Meazza Mediolani ludit. Hoc stadium 80.018 spectatores continere potest. Stadi nomen ad Italicum pedilusorem Iosephum Meazza dedicatur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad AC Milan spectant. |