Iacobus Bond (Anglice:James Bond) est persona ficticia fabularum scriptoris Anglici Ioannis Fleming (1908-1964). Accurate Fleming duodecim libros et novem libellos de rebus gestis Iacobi Bond scripsit. Iacobus Bond in his libris speculator maiestatis Britannicae regiae vir audacissimus, pericula neglegens, rerum bellicarum peritus, feminas pulchras amans fingitur.
Viri scelesti, impii, nefarii rerum potituri a Iacobo ipso de medio tolluntur antequam orbem terrarum in discrimen adducere et totas gentes aut civitates interficere possunt.
Iacobus in maxima pericula se offerens semper vincit. Mulieres pulcherrimae ei praemia illarum rerum gestarum offeruntur.
Adhuc complures pelliculae cinematographicae de rebus gestis Iacobi Bond factae sunt. A spectatoribus rerum gestarum Iacobi peritis valde diliguntur eae pelliculae quae pristina aetate factae erant sicut E Russia Amore et Auri Digitus.
|
Annus | Titulus | Actor Iacobi Bond | Moderator cinematographicus |
---|---|---|---|
1967 | Casino Royale ('Aleatorium Regale') | Ken Hughes John Huston Joseph McGrath Robert Parrish Val Guest Richard Talmadge |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bond spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Iacobum Bond spectant. |
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |