Iacobus Earl Carter | |
---|---|
Jimmy Carter | |
39° Praeses Civitatum Foederatarum Americae | |
1977-1981 | |
Antecessus a | Giraldus Ford |
Secutus a | Ronaldus Reagan |
Natus | 1 Octobris 1924 Plains, Georgia (CFA) |
Praeses vicarius | Gualterius Mondale |
Factio | Democratica |
Uxor | Rosalynn Smith Carter |
Ars | Causidicus, agricola, scriptor |
Religio |
Iacobus Earl Carter, Junior (Anglice James Earl "Jimmy" Carter, Jr. natus Plains in oppido Georgiae die 1 Octobris 1924), est vir publicus, quondam gubernator Georgiae, et ab anno 1977 usque ad annum 1981 trigesimus nonus praeses Civitatum Foederatarum.
Carter in Georgia die 1 Octobris 1924 natus est. Ex Academia Navali Civitatum Foederatarum anno 1946 diploma meritus est. Ab anno 1971 usque ad annum 1975 gubernator Georgiae fuit. Giraldo Ford victo, anno 1977 praeses factus est et politicam contra rassismum, paupertatem et ad ius educationis fecit. Ronaldus Reagan eum vicit, plerumque quia suffragatores Americani putabant eius administrationem contra Iraniam et Unionem Sovieticam impotentem fuisse.
Anno 1998, Praemium Consociationis Nationum Iurum Humanorum accepit. Et anno 2002, Praemium Nobelianum Pacis Componendae accepit diplomatiae pacatae, promotionis democratiae, iurum humanorum et progressus oeconomiae socialisque causa. Propter laborem pro Domibus Humanitatis? et propter etiam multos libros scriptos, est. Gulielmus frater cervisia facienda innotuit. Mense Augusto se morbe cancro adflictum esse nuntiavit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Earl Carter spectant. |