Nomen a specie fasciae lacteae obscure ardentis transque caelumnocturnum arcuantis deducitur, in qua stellae singulae oculis nudis distingui non possunt. Via lactea fasciae speciem ostendit, quia compages eius orbis similis est, ex interiore visa. Ovidius primus inter auctores nobis notos hoc nomen refert in Metamorphosibus suis, ubi de convivio et concilio deorum apud Iovem celebratis narrat:
Est via sublimis, caelo manifesta sereno:
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
regalemque domum.
Iam ante Ovidium Cicero in opere, quod de re publica scripsit, appellatione usus est orbis lactei:
Ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides. (Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens.) Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis.
Haec appellatio a Graecoγαλαξίας κύκλος mutuata est, quamquam in textibus nobis cognitis γαλαξίας loco substantivo primum et ante Ciceronem reperitur.Γαλαξίας κύκλος apud posteriores invenitur. Ob similitudinem certam in mythis narratur hoc nomen orbis vel circuli lactei provenisse de profusione lactis Iunonis sive Herculem sive Mercurium infantem nutrientis.
Cosmographia
Galaxias quem viam lacteam appellamus est pars gregis propinqui (local group), galaxiam propinquum Andromedae aliosque comprehendentis, qui ipse pars est supercumuli Virginis (Virgo supercluster) galaxias fere centum includentis, qui iterum pars est maioris supercumuli Laniakea (Laniakea supercluster), anno 2014 reperti, galaxiarum circiter centum milia comprehendentis.
Buser, R. 2000. The formation and early evolution of the Milky Way galaxy. Science 287(5450): 69–74. Epitome.
Camargo, D., C. Bonatto, E. Bica. 2015. Tracing the Galactic spiral structure with embedded clusters. Monthly Notices of the Royal Astronomical Society vol. 450. Epitome.
Mel'nik, A. M., et P. Rautiainen. 2009. Kinematics of the outer pseudorings and the spiral structure of the Galaxy. Astronomy Letters 35: 609-624. Epitome.