24 Martii - Navis maxima oneraria petroleo expleta nomine "Exxon Valdez" ad litus Alascae appulsa est et pollutionem terribilem orae maritimae effecit.
7 Maii - In Re publica Democratica Germanica concilia urbium et oppidorum electa sunt. Regimen communistum, ut solet, suffragium depravabant. Sed hoc tempore cives aliquot eventum inspexerunt. Insequentibus mensibus plures incolarum contra depravationem electionum demonstrabant.
4 Septembris - Lipsiae homines primo contra dictaturam in Germania orientali demonstrabant. Haec manifestationes diebus Lunae insquentibus hepdomanibus iterabantur atque crescebant.
9 Octobris - Lipsiae dena milia hominum contra consilia communistarum et pro liberate demonstraverunt. Quamquam vigiles et milites iussu communistarum adfuerunt, in homines non egerunt.
18 Octobris - Ericus Honecker praeses Rei publicae Democraticae Germanicae et dux communistarum eius terrae, a magistratu propter homines contra dictaturam demonstrantes recedere coactus est. Egon Krenz a factione Communista eius successor electus est.
Mense Novembri
9 Novembris - Germanici inceperunt moenia delere, quae Germaniae duas partes dividere solebant.
28 Novembris - Helimutus Kohl cancellarius foederalis Germaniae Occidentalis decem proposita ad Germaniam consociandam fecit.
Mense Decembri
3 Decembris - Egon Krenz dux SED cum omni comitatu centrali factionis a magistratibus se recesserunt.