Alaudidae

Alauda arvensis

Animalia — Chordata
Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Sylvioidea 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.

Alaudidae sunt familia avium ordinis Passeriformium. Quibus sunt distributio cosmopolita, maximo specierum numero in Africa invento. Una species, Eremophila alpestris, in America Septentrionali, una quoque, Mirafra javanica, in Australia fit. Habitationes naturales late variant, sed multae species regionibus siccis utuntur.

Taxinomia et systematica

Familia anno 1825 a Nicolao Aylward Vigors, zoologo Hibernico, introducta est, subfamilia Alaudina inter Fringillidas digesta. Alaudidae sunt familia bene definita, partim ob formam earum tarsi. Eis sunt multa scutae in posteriore tarsorum latere, contra unam laminam in plurimis passeris inventam. Etiam pessulo carent, structura ossea in media passerorum syringe.

Genera exstantia

Alaudidis sunt 98 species exstantes, quae in viginti unum genera digeruntur.

Imago Genus Species exstantes
Alaemon
Keyserling & Blasius, 1840
Chersomanes Cabanis, 1851
Ammomanopsis Bianchi, 1905
Certhilauda Swainson, 1827
Pinarocorys Shelley, 1902
Ramphocoris Bonaparte, 1850
Ammomanes Cabanis, 1851
Eremopterix Kaup, 1836
Calendulauda Blyth, 1855
Heteromirafra Grant, 1913
Mirafra Horsfield, 1821
Lullula Kaup, 1829
Spizocorys Sundevall, 1872
Alauda Linnaeus, 1758
Galerida Linnaeus, 1758
Eremophila F. Boie, 1828
Calandrella Kaup, 1829
Melanocorypha F. Boie, 1828
Chersophilus Sharpe, 1890
Eremalauda W. L. Sclater, 1926
Alaudala Horsfield & Moore, 1858

Genera exstincta

Eremopterix leucotis.

Deliciae

Sinenses qui aviculturae faveant alaudidas delicias habent, ubi vocationes aliorum passerorum animaliumque imitari docentur. Alaudidas tredecim genera sonorum ordine stricto urbani praecipue Pecini docent, tredecim alaudidarum carmina (Mandarinice 百灵十三套) appellata. Aves quae omnia carmina ordine recto canere possunt magni pretii sunt, nam interruptiones ordinis pretium magnopere imminuunt.

Nexus interni

Notae

  1. Bock, Walter J. (1994). History and Nomenclature of Avian Family-Group Names. Bulletin of the American Museum of Natural History. Number 222. Novi Eboraci: American Museum of Natural History. pp. 149, 264 
  2. Vigors, Nicholas Aylward (1825). "On the arrangement of the genera of birds". Zoological Journal 2: 391–405  .
  3. Ridgway, Robert (1907). "The Birds of North and Middle America, Part IV". Bulletin of the United States National Museum 50: 289–90 .
  4. Ames, Peter L. (1971). The morphology of the syrinx in passerine birds. Bulletin 37, Peabody Museum of Natural History. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. p. 104 .
  5. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2018). "Nicators, reedling, larks". World Bird List Version 8.2. International Ornithologists' Union .
  6. Jin, Shoushen (2005). 金受申讲北京. Pecini: Beijing Press. ISBN 9787200057935 .

Bibliographia

  • Pätzold, Rudolf. 1994. Die Lerchen der Welt: Alaudidae. Magdeburgi: Westarp Wissenschaften. ISBN 3894324228.
  • Meinertzhagen, R. 1951. "Review of the Alaudidae." Journal of Zoology 121 (1): 81–132. doi:10.1111/j.1096-3642.1951.tb00739.x.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alaudidas spectant.
Vide "Alaudidas" apud Vicispecies.
Vicicitatio habet citationes quae ad Alaudidas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks