Familia
Boris Johnson, plene Alexander Boris de Pfeffel Johnson (natus Novi Eboraci die 19 Iunii 1964), est politicus Anglicus factionis Conservativae, qui die 24 Iulii 2019 primus minister Elisabethae II reginae creatus est.
Olim discipulus Scholae Europaeae Bruxellensis scholarisque regalis in collegio Etonensi, Boris Johnson eruditus est apud Collegium de Balliolo Oxoniensi. Sodalis ibi fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore quo David Cameron et Radoslaus Sikorski. Deinde diurnarius meruit diarii The Daily Telegraph editorque libellorum The Spectator.
A die 9 Iunii 2001 usque ad 4 Iunii 2008 legatus Henleiae apud Parlamentum Britannicum fuit. A mense Maio 2008 ad Maium 2016 magister civium Londini functus est, antecessore Kenetho Livingstone, successore Sadiq Khan. Interdum candidatus parlamentarius rursus se obtulit atque a mense Maio 2015 legatus est pro circulo Uxbridge and South Ruislip.
Ante Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate ille iuxta Michaëlem Gove et Nigellum Farage hanc societatem abrupendam suasit. Qua opinione conservatismi uninationalis die 23 Iunii 2016 vincente ipse successor ad officium primi ministri se proponere voluit, sed, concursu Michaelis Gove perturbatus, abstinuit. Theresa May in eodem certamine victrix Borisium Johnson ad munus secretarii civici a rebus externis die 14 Iulii 2016 convocavit.
Theresa May ab officio primi ministri die 23 Iulii 2019 recedente, Boris Johnson sucessor factus est. Dominicum Cummings consiliarium gubernio suo promovit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Johnson spectant. |
Lexica biographica: Treccani • Store norske leksikon • Parlamentum Britannicum |
Birgitta Bierlein (Austria) · Alexander De Croo (Belgica) · Galab Donev (Bulgaria) · Andreas Babiš (Cechia) · Andreas Plenković (Croatia) · Nicolaus Anastasiades (Cyprus) · Mette Frederiksen (Dania) · Georgius Ratas (Estonia) · Antti Rinne (Finnia) · Eduardus Philippe (Francia) · Angela Merkel (Germania) · Cyriacus Metsotaces (Graecia) · Leo Varadkar (Hibernia) · Petrus Sánchez (Hispania) · Victor Orbán (Hungaria) · Iosephus Conte (Italia) · Christianus Kariņš (Lettonia) · Saulius Skvernelis (Lituania) · Xaverius Bettel (Luxemburgum) · Robertus Abela (Melita) · Marcus Rutte (Nederlandia) · Donaldus Tusk (Polonia) · Antonius Costa (Portugallia) · Florinus Cîțu (Romania) · Petrus Pellegrini (Slovacia) · Ioannes Janša (Slovenia) · Stephanus Löfven (Suecia) | |
Kenethus Livingstone 2000 • Boris Johnson 2008 • Sadiq Khan 2016 | |