Victores maximi certaminis sunt Anglia et Cambria cum 26 victoriis, et tum Francia cum 17, Scotia 14, et Hibernia 12. Italia tamen victoriam certaminis non habet.
Praemia
In certamine sunt 7 praemia minora:
Coclear ligneum: datum praemium turmae quae nulla puncta victoriae obtineat.
Corona triplex: data turmae ex Britannicis insulis quae turmas insularum alias vincet.
Calix Calcuttanus: praemium victori pugnae inter Angliam et Scotiam.
Trophaeum Millennii: praemium victori pugnae inter Angliam et Hiberniam.
Trophaeum Garibaldi: praemium victori pugnae inter Italiam et Franciam.
Quaich Centennarium: praemium victori pugnae inter Hiberniam et Scotiam.
Grand Slam: praemium turmae quae omnes pugnas vincet.
Notae
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Bibliographia
Cleary, M. 2010. 100 years of Twickenham and the Five/Six Nations Championship 1910-2010. Harpenden: Queen Anne.(Anglice)
Rees, P. 2012. The Welsh Grand Slam 2012 : How Wales won the Six Nations Championship. Edinburgh: Mainstream.(Anglice)