Christiana de Goethe (nata Ioanna Christiana Sophia Vulpius Vimariae die 1 Iunii 1765, ibidem mortua est die 6 Iunii 1816) fuit ab anno 1806 Goethii uxor iam ab anno 1788 more uxorio cum eo vivens.
Christiana Vulpius pueritiam media in Vimaria ad angiportum Lutheranum peregit, cuius maiores a patrio latere academici a materno autem fabri fuerant. Pater Ioannes Fredericus Vulpius archivarius et iuridicorum studiorum desertor sat inops homo fuit. Ut filius primus Christianus Augustus saltem studiosus fieri posset, pecuniae pro Christiana iam non supererant. Quae capita et capellos concinnabat in taberna quadam apud Carolinam Bertuch, quae sub manibus institoris illustris Frederici Iustini Bertuch fuit. Id munus eo magis necessarium erat, quoniam pater pecunia interversa dimissionem accipere debuit. Frater Christianus Augustus postea mythistorias delectantes pepigit.
Ioannes Volfgangus Goethius familiae istius inopiam cognoverat; die 13 Iulii 1788 in Viridario apud fluvium Ilm codicillum e manibus Christianae accepit ut fratri Augusto Christiano succurreret. Christiana amasiuncula facta die 25 Decembris 1789 filium Augustum peperit; infantes quattuor sequentes in infantia mortui sunt. Concubinatus felicitas atque beatitudo Goethium ad carmina iucunda et amatoria scribenda excitaverunt e.g. ad Erotica Romana et ad poema Gefunden (anni 1813)
Goethius mulierem iuvenem cum germana eius Ernestina et amita Iuliana domi suae sartam et tectam servavit. Cum autem plebs aulica Vimariensis rem istam minoris aestimarent Goethio ducis iussu domus pulchra ad Plateam Mariae sita linquenda fuit. Tunc itum est ad domum Jägerhaus in Viam Mariae. Cum milites Francici urbem violarent, Christiana ipsa Napoleonis bellatores a violatione domus ad Plateam Mariae sitae retinere potuit. Tum copiarum Franciarum praefectus aedes istas sacrosanctas esse declaravit et paulo post die 19 Octobris 1806 confarreatio in sacristia Fani Sancti Iacobi facta est. Tamen acceptatio publica deinde aberat ut Ioanna Schopenhauer, philosophi Arthuri mater a Goethio rogaretur de Christiana invitanda. Quae libentissime annuit.
Litterae Christianae marito datae et naturam incuriosam et statum indoctum perhibent. Quoad familiam valde activa erat: post mortem socrus Catharinae Elisabethae Goethe Francofurti res omnes necessarias hereditarias bene regulavit. Iuvabat saltare, spectaculis adesse, amicos convenire Vimariae et alibi, e.g. ad aquas Lauchstädt (in Saxonia-Anhaltio) ubi histriones Vimarienses aetate actitare solebant. Neque embolia amatoria spernebat Goethio conivente. Carolus Amadeus Weisser, sculptor aulicus Vimariensis, simulacrum Christianae fecit quod in papilione quadam in Lauchstädt saeculo XIX exeunte positum est.
Vinolentia laborans anno 1815 apoplexia icta est et anno 1816 renes deficiebant. Post unam septimanam cruciatam naturae concessit. Funebrae, quibus Goethius afuit, in sepulcreto Ecclesiae Sancti Iacobi celebratae sunt. Cippus eius anno 1888 demum reinventus verba Goethiana haec portat: "Du versuchst, o Sonne, vergebens, durch die düstren Wolken zu scheinen! Der ganze Gewinn meines Lebens ist, ihren Verlust zu beweinen."
Inde ab annis 1950 Christianae persona antea in fastidio modum in serium in studiis tractata est. Commercium epistulare editum est (iam ex anno 1916) et Maria Federn-Kohlhaas et Volfgangus Vulpius vitam eius descripserunt. Peritissima philologa Sigrides Damm anno 1997 biographiam recentiorem edidit. Anno autem 1999 pellicula Die Braut Veronica Ferres actrice facta est. Iudith Vulpius proles (1927–2016) melodramatica cantatrix fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianam de Goethe spectant. |