Circulatio atmosphaerica est motus circum totum planetam Terram variarum massarum aëriarum, cum circulatione oceanica energiam solarem distribuens. Propter formam enim Terrae similem sphaerae radiatio solaris huic incidens variat, maxima facta in regionibus recte ad Solem spectantibus, quae inveniuntur secundum tempora anni longius aut propius aequatori, minima in regionibus maxime de Sole inclinatis, quae sunt propinquae polis. Radiatione remissa proportione acceptae respondente varius fit calor regionum harum et illarum, quod cellulas convectivas apud aequatorem gignit. Longius autem ab aequatore rotatione Terrae vim Coriolis faciente cursus aëris mutatur secundum locos pressionum. E quibus cunctis circulatio atmosphaerica constat.
Cum minora circulationis atmosphaericae perpetuo mutentur, ut singulae depressiones in latitudinibus mediis typhonesve marini, natura universa manet.
Circulatio ventorum in tres zonas inter aequatorem et utrumque polum discernitur:
Inter illas tres zonas altitudine maiore 6 et minore 15 km venti pyraulocineticorum, ex quibus cyclogenesis incipere solet, Terram circumeunt.