Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Conimbriga (aevo antiquo "Aeminium"; Lusitanice Coimbra) est urbs Lusitanica 143.052 incolarum (anno 2011) et districti caput. Ibi stat Universitas Conimbrigensis.
Nomen huius loci apud Romanos fuit Aeminium. Hinc decem milia passuum ad meridiem versus distabat urbs Conimbriga (aliter "Conembriga, Conimbrica") cuius situs anno 468 destructus est. Sede dioecesis Conimbrigensis ad Aeminium adducta, haec urbs, nomen dioecesis usurpans, aevo Visigothorum "Conimbriga" appellari coepit. Academia hic constituta tali modo "Universitas Conimbrigensis" seu vulgo Universidade de Coimbra nuncupatur. Ergo lingua vulgari hodierna distinguitur Coimbra , scilicet urbs hodierna, a Conímbriga , scilicet vestigiis urbis 10 m.p. distantis.
Cum Suevi Hispaniam intraverunt saeculo quinto, urbem antiquam Conimbrigam ceperunt et vastaverunt (Hydatii Chronica, s. a. 468: "Conimbrica in pace decepta diripitur: domus destruuntur cum aliqua parte murorum, habitatoribusque captis atque dispersis, et regio desolatur et civitas"). Fossa archaeologorum apud Conimbrigam nobis ostendunt urbem vacuam post impetum Suevorum usque ad regnum Liuvigildi, qui castra nova ad moenia aedificavit, sed urbem non populavit. Incolae Conimbrigae ad Aeminium fugerunt, et ab saeculo sexto episcopus Conimbrigensis sedem habuit in Aeminio.
Ferdinando I Castellae regnante, Christiani urbem Aeminium rursus ceperunt sed iam Coimbra vocabant.
Conimbriga fuit urbs capitalis Portugalliae omnis ab anno 1131 usque in 1255.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Conimbrigam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 40°12′40″N 8°25′44″W • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |