Consul est legatus publicus gubernationis unius civitatis sui iuris in terras alius missus, qui ex more cives suae civitatis adiuvat et protegit, ac commercium et amicitiam inter cives binarum civitatum facilius reddit. Consul a legato distinguitur, illo in loco unius capitis civitatis in dicione alius stante. Potest esse solum unus legatus ab una civitate ad aliam missus, illius caput civitatis huius capiti civitati repraesentans, et eius officia ad coniunctiones diplomaticas inter civitates pertinent; nonnulli autem consules esse possunt, uno in quaque nonnullarum urbium merente, auxilium praebens de rebus ad ministerium pertinens, ambabus civibus civitatis suae, iter facientibus vel ibi habitantibus, civibusque civitatis in qua consul habitat qui iter facere ad vel mercaturas facere cum civitate consulis desiderant.
In Graecia antiqua, nonnulla officia legatorum hodiernorum a proxenis expleta sunt. Qui, muneris hodierni dissimilis, erat civis politiae hostis (in Graecia, urbs-civitas). Proxenos usitate erat mercator dives qui vincula socioeconomica cum alia urbe habebat et eius cives adiuvit cum in eorum urbibus laborarent. Munus proxenoi saepe hereditarium in certis familiis fuit. Consules honorarii hodierni munus sustinent quod muneris institutionis Graecae Antiquae aliquantum simile est.
Consules fuerunt maximi Reipublicae Romanae magistratus. Vocabulum a Genua republica urbana redintegratum est, quae, Romae dissimilis, variis civitatis ministris concessit, non semper maximis. Inter eos fuerunt ministri in variis portibus Mediterraneis missi, quorum partes officia eorum consulis hodierni similia comprehendit.
Consolat de mar fuit institutio saeculo quarto decimo constituta, Petro IV Aragonensi regnante, quae ad 47 locos per regionem Mediterraniam extendita est. Praecipue fuit corpus iudiciale, quod ius maritimum et ius commercii ut lex mercatoria administrabat. Quamquam consolat de mar a Corts General (parlamentum) Coronae Aragoniae constitutus est, consules sui potentes et liberi a rege erant. Haec distinctio munerum consularis et diplomatici (saltem rite) iam obtinet. Consules hodierni potestates iuridicales finitos retinent ad componendas disputationes in navibus eorum civitatis.
Consulado de mercaderes in Hispale anno 1543 constitutus est collegium mercatorium ad administrandum commercium Americae Latinae. Ergo, partes in principalibus coloniarum Hispanicarum urbibus egit. Coniunctio vocabuli consul cum negotio et lege commerciali Francice retinetur: juge consulaire ('iudex consulare') in civitatibus francophonis est iudex non professionalis a camera commercii electus ad adiudicandas altercationes commerciales (in Francia, ternis iudiciis per collegium; in Belgio, cum magistratu professionali).
Officina consulis consulatus appellatur, qui plerumque est subiectus principalis civitatis repraesentationis in illa civitate externa, usitate missio diplomatica vel magni curatores inter civitates Consortionis Populorum, in urbe capitali civitatis hostis. Sicut vocabulum missio diplomatica, vocabulum consulatus non solum officium consulis, sed etiam aedificium a consule et operariis occupatum attingere potest. Consulatus spatium cum legatione partire potest.
Consul superioris gradus consul generalis, eiusque officina consulatus generalis appellatur. Ipse usitate unum vel nonnullos vice consules generales, consules, vice consules, et procuratores consulares habet, sub consule generali agentes.
Vicimedia Communia plura habent quae ad consulatus spectant. |