Corona Schröter (nata Gubenae die 14 Ianuarii 1751; mortua est in Ilmenaviae die 23 Augusti 1802) fuit cantrix et actrix Germanica.
Corona filia altisona tibia Gallica canentis fuit, qui mox post partum filiae Varsoviam Lipsiamque petivit. Ibi symphonicacus summus Ioannes Adam Hiller eam educavit musica cantuque. Iam anno 1765 publice cantavit in spectaculis quibusdam, quae vocabantur "Großes Konzert".
Corona forma pulcherrima usque annum 1777 in concentibus theatrisve sese producebat. Goethio mediatore cantatrix aulica ducissae Annae Amaliae creata est. Partes principales agere solebat in scaenis amatoriis a ducissa institutis: ibi prima IphigeniaGoethiana erat; in spectaculo Erlkönig ingenium suum monstrabat etc. Scaenis istis deficientibus in aulam ipsam Vimariensem sese contulit ubi docebat musicam picturamque necnon ipsa notas imaginesque componebat.
Libellus cantilenas 25 habens anno 1786 Vimariae editus est. Anno 1905 Gubenae monumentum primum in eius honorem erectum est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corona Schröter spectant. |
Lege Κορόνα Σρέτερ ("Corona Schröter") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |