Commentarii de bello Gallico, sive De bello Gallico, est opus Gaii Iulii Caesaris octo libros continens, in quibus suam incursionem in Galliam, Helvetiam, Germaniam, Britanniam factam describit. Septem libros scripsit singulos, dum bellum contra hostes Gallicos gerit, octavus autem ab Aulo Hirtio familiarissimo Caesari conscriptus est.
Caesar de sese persona tertia, rarissime prima, uti solet.
Initio libri est fortasse inclutissima linguae Latinae sententia: "Gallia est omnis divisa in partis tris" (sic in editione Oxoniensi), vel "...in partes tres" (sic in editione Teubneriana et plurimis libris scholasticis). Qui libri non modo pro scientia belli valent, sed etiam primam scientiam de Gallis et Germanis ac geographia Gallica Germanicaque continent. Caesar primus fuisse videtur, qui Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse notavit.
Liber primus: 58 a.C.n. (a.u.c. 696), L. Calpurnio Pisone, A. Gabino coss.
Liber alter: 57 (697), P. Cornelio Lentulo Spinthero, Q. Caecilio Metello Nepote coss.
Liber tertius: 56 (698), Cn. Cornelio Lentulo Marcellino, L. Marcio Philippo coss.
Liber quartus: 55 (699), Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso coss.
Liber quintus: 54 (700), L. Domitio Ahenobarbo, Ap. Claudio Pulchro coss.
Liber sextus: 53 (701), Cn. Domitio Calvino, M. Valerio Messala coss.
Liber septimus: 52 (702), Cn. Pompeio Magno, Q. Metello Scipione coss.
Liber Hirti octavus dictus: 51--50 (703--704), Ser. Sulpicio Rufo, M. Claudio Marcello coss.; deinde L. Aemilius Paullus, C. Claudius Marcellus consules creati sunt.
Praeter Caesarem ipsum alii, et Romani et barbari, nobis noti sunt e paginis Caesaris, inter quos gravissimus Vercingetorix, dux omnium Gallorum. Inter Romanos habemus T. Atium Labienum, Q. Titurium Sabinum, L. Aurunculeium Cottam, Q. Tullium Ciceronem, fratrem minorem oratoris, P. Sextium Baculum centurionem. Inter Gallos et Germanos laudandi sunt Orgetorix Helveticus, Ambiorix Eburonis, Eporedorix Aeduus, Critognatus Aeduus.
Vide Commentarii de bello Gallico apud Vicifontem. |