Declinatio est unaquaeque exituum series, quibus idem vocabulum uti potest.
Substantiva nomina habent quinque series exituum; adiectiva nomina autem, pronomina et numeri, quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. Verba quoque habent proprias quinque exituum series. Ergo non omnia vocabula iisdem utuntur exitibus, sed unumquidque eorum suae seriei paret.
Latinae linguae sunt casus septem; ex iis locativus nonnullis nominibus tantum est:
Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.
Numeri sunt duo: singularis et pluralis; Genera sunt tria: masculinum, femininum et neutrum.
Declinationes nominum substantivorum sunt quinque (m., f., n. = genera):
Casus | 1. | 2. | 3. | 4. | 5. | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
a | o | cons. | i | mix. | u | e | |
Numerus Singularis: | |||||||
nom. | -a | -us/-er/-um | -/-s/- | -is | -is/-es | -us/-u | -es |
voc. | -e/-i | ||||||
acc. | -am | -um | -em | -im(/-em) | -em | -um/-u | -em |
gen. | -ae | -i | -is | -is | -is | -us(/-u) | -ei |
dat. | -ae | -o | -i | -i | -i | -ui(/-u) | -ei |
abl. | -a | -o | -e | -i | -e | -u | -e |
loc. | -ae | -i | -i | -i | -i | -u | -e |
Numerus Pluralis: | |||||||
nom./voc. | -ae | -i/-i/-a | -es/-a | -es/-ia | -es/-ia | -us/-ua | -es |
acc. | -as | -os/-os/-a | -es/-a | -is(/-es)/-ia | –es/-ia | -us/-ua | -es |
gen. | -arum | -orum | -um | -ium | -ium | -uum | -erum |
dat./abl./loc. | -is | -is | -ibus | -ibus | -ibus | -ibus | -ebus |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |