Domitus est ratio qua species animalium arte humana ad potestatem humanam adsuescuntur. Domitus proprietas est quippe artificiosa ab hominum electione. Aliquae species, sicut Elephas maximus, cuius permulti singulariter sunt animalia labori diutissime dicata, haud "domita" habentur quia sub potestate humana plerumque non alita sunt, quamquam saepe mansuefiunt. Homines animalia domita ob multas causas curaverunt: ut cibum et pretiosas merces (sicut lanam, gossypium, vel sericum) producant, ut multis modis laborent (ut hominibus resque transportent et tutentur), ut se et pecus protegant, ut voluptatem dent (sicut et plantae ornamentales), et pro investigationibus scientificis (velut indagationes curae quorundam morborum). Animalia ob sodalitatem domi mansuefacta appellari possunt animalia domestica seu dilecta, atque causá cibi vel laboris animalia domesticata seu domita.
Plantae cultae praecipue causa dilectationis aestheticae in domo et circa domum saepe ornamentales appellantur; mansuefactae autem plantae quae pro copiis cibi adhibentur "fruges" usitate appellantur. Discrimen fieri potest inter plantas cultas quae homines cogitate ob proprietates optabiles mutaverunt aut legerunt (vide cultigenus, cultivarietas) et plantas silvestres quae sine mutatione in hortos aut viridaria removentur ibique coluntur.
Animal | Classis | Ordo | Tempus | Locus |
---|---|---|---|---|
Bos primigenius indicus | Artiodactyla | Mammalia | 8000 BCE | India |
Apis | Hymenoptera | Insecta | 4000 BCE | Multi loci |
Elephas maximus | Proboscidea | Mammalia | 2000 BCE | Civilizatio Vallis Indi |
Dama dama | Artiodactyla | Mammalia | 1000 BCE | Basin Mediterranea |
Pavo cristatus | Galliformes | Aves | 500 BCE | India |
Streptopelia risoria | Columbiformes | Aves | 500 BCE | Africa Septentrionalis |
Coturnix japonica | Galliformes | Aves | 1100–1900 | Iaponia |
Serinus canaria | Passeriformes | Aves | 1600 | Canariae, Europa |
Aix galericulata | Anseriformes | Aves | Ignotum | Sina |
Cygnus olor | Anseriformes | Aves | 1000–1500 | Europa |
Animal | Ordo | Classis | Tempus | Locus |
---|---|---|---|---|
Rattus norvegicus (varietas fancy rat) | Rodentia | Mammalia | 1800s | Britanniarum Regnum |
Vulpes | Carnivora | Mammalia | 1800s | Europa |
Neovison vison, Mustela lutreola | Carnivora | Mammalia | 1800s | Europa |
Melopsittacus undulatus | Psittaciformes | Aves | 1850s | Europa |
Nymphicus hollandicus | Psittaciformes | Aves | 1870s | Europa |
Taeniopygia guttata | Passeriformes | Aves | 1900s | Australia |
Cricetinae | Rodentia | Mammalia | 1930s | United States |
Vulpes vulpes domestica | Carnivora | Mammalia | 1950s | Unio Sovietica |
Ovibos moschatus | Artiodactyla | Mammalia | 1960s | United States |
Elaphe guttata | Squamata | Reptilia | 1960s | Civitates Foederatae |
Python regius | Squamata | Reptilia | 1960s | |
Gromphadorhina portentosa | Blattodea | Insecta | 1960s | |
Cervus | Artiodactyla | Mammalia | 1970s | Nova Zelandia |
Erinaceinae | Erinaceomorpha | Mammalia | 1980s | Civitates Foederatae |
Petaurus breviceps | Diprotodontia | Mammalia | 1980s | Australia |
Mephitidae | Carnivora | Mammalia | 1980s | Civitatum Foederatarum |
Potos flavus | Carnivora | Mammalia | tempus incertum | Media America |
Nonnullae species dicuntur mansuefactae fuisse, sed non iam mansuetae sunt, aut quia eae sunt exstinctae, aut quia earum forma domita non exstat. Exempla sunt Bassariscus astutus, Bos aegyptiacus, elephantes Africanus et Asianus (vide Elephas belli), Puma yagouaroundi, et Strigops habroptila.
Multa horum nominum sunt portmanteaux Anglici.
Vide domitum in Victionario. |