Erythropoietinum EPO | ||
---|---|---|
Alia nomina | EPO, EP, MVCD2, erythropoietin, Erythropoietin, ECYT5, DBAL | |
Locus geni (homo) | ||
Chromosoma | 7 (humanum) | |
Locus | 7q22.1 (homo) | |
Substratum | proteinum praecursor amyloidi (APP) | |
Fontes externae | OMIM: 133170 |
Erythropoietinum sive EPO sive haematopoietinum est glycoproteinum et cytokinum responsum hypoxiae in renibus secretum. Effectus EPO est generationem in medulla ossium novorum cellularum per receptorium erythropoietini sanguinearum rubrarum (erythrocytarum), quod erythropoiesis dicitur. Exprimitur EPO in cerebro quoque, quo liberatio functiones cognitivas augeat.
Nomen erythropoietini de verbis Graecis ἐρυθρός, ruber, et ποιεῖν, facere, derivatur, ita ("erythrocytos facito") erythropoietini munus haematopoiesis indicans.
EPO est glycoproteinum ex 167 aminoacidorum compositum. Nominatur eius genum EPO, et genum ipsum in hominibus in chromosomate septimo locatum est. Geno hoc et promotores et activatores transcriptionis attribuuntur. Activatores gubernatores sunt hypoxia inductae factores (HIF). HIFes ipsae cum hypoxia respondentibus elementibus (HRE) connectuntur.
In adultis synthesis erythropoietini in renibus, insuper in cerebro fit. Incremento, tamen, foeti et embryonis ineunte synthesis in hepatocytis fit.
Synthesis erythropoietini in fibroblastis corticum renium, circum tubulos sitis, fit.
Erythropoietini formatio etiam in cerebri neuronibus, cellulis glialibus, cellulis endothelialibus observata est, ut in hippocampi neuronibus.
Erythropoietinum (EPO) cytokinis attribuitur. Inter cytokinis varii greges definiti sunt, inter quos EPO factor colonias stimulans agit. In medicina combinationibus EPO cum alio factore colonias stimulante effectus auxiliares sunt.
Si organismus hypoxiam senserit, genum lectum erit, formaturque erythropoietinum (EPO), liberaturque in sanguinem, effectus suos denique in medullae ossium haematopoiesem perficiens, imprimis in erythrocytorum progenitores, ibidem in dictas coloniam formantes unitates erythroides (CFU-E), quae in proerythroblastos transeunt.
Videtur, ut EPOni effectus protegentes organorum diversorum, per exemplum renium et cerebri adferat.
Haematopoiesis sanguinis formatio significat. Dividitur haematopoiesis in erythropoiesem (formationis erythrocytorum, vulgo cellularum sanguineuarum rubrarum), thrombopoiesem (formationis thrombocytorum), et leucopoiesem (formationis leucytorum, vulgo cellularum sanguineuarum albarum). Erythropoietinum effectus suos in erythrocytorum formationem, erythropoiesem, exercet.
Erythropoietinum etiam protectio organis diversis, ut renibus et cerebro adfert.
Plasticitati synapticae (etiam neuroplasticitati dicto) momentum magnum cursuum regenerativorum cerebri, ut post apoplexiam. Apparet, ut erythropoietinum quoque effectus neuroplasticitatis, velut formationis cellularum nervalium novarum (neurogenesis) suos exerceat.
Effectus meliorantes morborum mentis plurium ad cognitionis rationem narrati sunt.
Notio anaemia numerus reducta cellularum sanguinearum rubrarum (erythrocytorum) vel haemoglobini describit. Causae sunt, per exemplum, egressio ex vulnere sanguinis, vel mala pulmonum.