Franciscus Xaverius Sammut (natus Frans Sammut die 19 Novembris 1945; mortuus die 4 Maii 2011) fuit historiarum commenticiarum rerumque verarum scriptor Melitensis.
Natus est Sammut in vico Zebbug, qui Melitae stat, primo in huius vici ludo litterarum litteris studebat, deinde eisdem in Collegio Sancti Aloysii, denique arti docendi in Collegio ad Magistros Educandos Sancti Michaelis, postremo, toga virili sumpta, in Universitate Melitensi et breviter in Universitate Civitatis Perusii.
Sammut, annis sexagensimis fere consumptis, Societate Renovatione Litterarum (Moviment Qawmien Letterarju) cum aliis condita, famam primo adeptus, dein Academiae Linguae Melitensis scribae officio praepositus, tandem anno 2010 sodalis Napoleonicae Gentium Societatis (Anglice: International Napoleonic Society) creatus est.
Sammut, qui stipendium magister merebat, in otio ludi rector recessit, etsi ab 1996 ad 1998 Ministro Primo Rei Publicae Melitae de cultura suadebat. Ipse, Catharina Cachia sponsa ducta, duos liberos, Marcum et Ioannem Petrum genuit.
Multa opera scripsit, inter quae sunt fabulae favorabilissimae? Il-Gaġġa (Cavea), de quo Marius Philippus Azzopardi pelliculam Gaġġa anno 1971 fecit; Samuraj (Miles Iaponicus), quem palmam Rothmans tulit; Paceville, cui res publica litterarum numus honoris causa detulit; et Il-Holma Maltija (Somnium Melitense), de quo non solum Norbert Ellul-Vincenti, litterarum existimator, ratus nil maioris esse inter litteras Melitenses sed etiam Alfredus Sant, qui erat Minister Primus Rei Publicae Melitae et scriptor ipse, id censebat esse Francisci opus magnum. Scriptor autem poetaque Britannica Marjorie Boulton id nominavit opus ingens.
Sammut fabularum brevium anthologica quoque edidit: Labirint (Labyrinthus), Newbiet (Omnia Anni Tempora), et Hrejjef Zminijietna (Fabula Aetatis Nostri).
Inter eius opera de rebus veris erant Ir-Rivoluzzjoni Franciza: il-Grajja u t-Tifsira (Res Novae in Francia, Historia et Significatio), Bonaparti f'Malta (Napoleon in Insula Melita), qui in linguam Francam Bonaparte à Malte, redditus, 2008 editus est (Bonaparte à Malte), et On The Da Vinci Code (De Leonardi Da Vinci Latebra Scribendi), commentarius in linguis Anglica Melitensique de libro ab omnibus celebratissimo. Praeterea, Michaelis Antonii Vassalli Lexicon ab eo editus est. Vassalli enim (ob. 1829) habetur pater esse linguae Melitensis. Sammut cum anno 2006 Vassalli Aforismi e Proverbii Maltesi in linguam Melitensem reddidisset, hunc librum Ghajdun il-Ghaqal, Kliem il-Gherf u Qwiel Maltin edidit. Anno autem 2007, eius Il-Holma Maltija in linguam Esperanticam redditus (La Malta Revo), erat Melitae opus delegatum in linguae Esperanticae anthologicis classicis a Mondial Books Urbis Novi Eboraci editis. Anno 2008, Il-Gaġġa quinquiens editus est; anno autem 2009, Sammut de Petri Caxari carmine Xidew il-qada (Il-Cantilena quoque noto), veterrimo primoque linguae Melitensis scripto, interpretationem pernovam edidit.
Sammut opera maximi momenti ad artes theatri agendas reddidit: Ioannis Racine Phèdre (Phaedra) (anno 1978) et Maximi Gorki The Lower Depths (Inferi). Ambo opera in Theatro Manoel a poeta Mario Azzopardi acta sunt.
Reverendus Petrus Serracino Inglott, Universitatis Melitensis rector prior, philosophiae professor, et primus inter Melitenses doctos, dixit adeo fuisset Francisci ingenium ut quivisset, sicut scurra Voltairicus, personam historicam in quasi Saturnaliciam vim quandam formae ironice vividae mutare. Lectori certe iuvandos esse hos homines veteres qui solemnitate mera fere habeantur. Cum enim dubitent, labantur, tergiversenturque, nos, participes paene, ridere. Scribendi autem generis mutationem ab historiae narratione ad illam fictam fortasse esse laborem maximum cuique interpreti conflictandum.
Clarissima quidem sunt Francisci Sammut verba ultima. "Eundum," nam inquit, "erat mulieri mihique Hierosolymam, sed consilia mutata esse videntur. Hierosolymam enim Caelestem (Anglice: to the Heavenly Jerusalem) nunc iturus sum." Serracino Inglott, his auditis, locutus est se tunc animadvertisse lacrimas et risus nonnumquam inter se permutare.