Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Genava vel Geneva (Francogallice Genève, Italiane Ginevra, Anglice Geneva, Theodisce Genf) est urbs in Helvetia et caput reipublicae et Helvetici cantonis eiusdem nominis.
Signo heraldico urbis Genavae aquila coronata media clavisque videntur. Sententia sub stemmate Genavensi scribitur: "Post tenebras lux".
Urbs Genava apud flumen Rhodanum exeuntem Lacu Lemano inter montes Iuram et Alpes sita est 375 metra super maris aequorem. In urbe flumen Arva a regione Sabaudiae Francicae oriens Rhodanum influit. Prope urbem mons Salevius 1380 metrorum eminet.
Circa annum 500 a.C.n. regio Genavensis ab Allobrogibus habitata fuit unde vicus Romanorum nomine Augusta Allobrogum vocata fuit.
Gaius Iulius Caesar in libro Belli Gallici (Liber I, VI et VII) de urbe Genava scripsit:
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.
Vide etiam: Monumenta Romana Genavae.
Annis circa 400 ad 1536 in urbe sedes episcopi fuit. Apud ecclesiam cathedralem Genavae rudera archaeologica palatii episcopalis et ecclesiarum ab antiquo aetate reperta sunt.
Anno 563 inundatio Megacymae Taureduni vicos ad lacum et urbem Genavam devastavit.
Ineunte Medio aevo Genava caput regni Burgundiae fuit. Die 1 Augusti 1034 rex Romanorum Conradus II in ecclesia Genavensi adventum Burgundiae in Sacrum Imperium Romanum solemniter confirmavit.
Ab anno 1526 Genava confoederatione cum urbibus Berna et Friburgo coniuncta fuit. Anno 1536 urbs se ad fidem reformatam convertit et sedes episcopalis apud Annecium (Francice "Annecy") translata est. Die 7 Augusti ipsius anni Genava foedus cum Berna contra ducem Sabaudiae fecit a quo Genava a saeculo XV iam minata erat.
Genavae ab anno 1541 usque ad mortem clarus Ecclesiae emendator Ioannes Calvinus vixit et urbem duxit.
Anno 1602 Sabaudici iterum urbem obsiderunt et moenia scalis ascendere coeperunt, sed die 11 Decembris profligati sunt. Adhuc hodie propter cladem Sabaudicorum feriae Bataille de l'Escalade celebrantur.
Anno 1815 Genava pagus Helvetiae facta est.
Magnum particularum accelerator, quod est pars institutionis Europaenae CERN vocatae, Genavae ab anno 1954 situm est. Experimenta multa physicae quotannis ibi accurate fiunt, quibus comprehensionem physicae particularum minimarum legum valde augent. Genavae in aedibus CERN interrete inventum est. Quotannis, 25000 homines ex Europa videre veniunt.
Vide etiam: Schola Genevensis (Universitas Genavae).
Genava est urbs commerciis, industria, societatibus editoriis atque multis argentariis affluens.
Genavae Rostra Genavae (Francice La Tribune de Genève) clarum diarium Helveticum editum est.
Inter Opera publica Genavae Commeatus publicus Genavensis numeratur.
Navigationem Lacus Lemani ab portu Genavae gerit Societas generalis navigationis Lacus Lemani (CGN).
Annis 1919 ad 1946 Genavae Confoederationis Nationum sedis fuit.
Post formationem Nationum Unitarum nonnullae institutiones eorum sedes urbe Genevae condiderunt, exempli gratia:
Geneva sedes multorum syndicatuum mundanorum sunt, exempli gratia:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Genavam spectant. |
Aeria Villa | Anières | Avully | Avusy | Bardonacum | Bellevue | Bernex | Cartiniacum | Céligny | Chancy | Chêne-Bougeries | Choulex | Coliacum-Bocium | Collonge-Bellerive | Cologny | Cofiniacum | Corsiacum | Dardaniacum | Geneva | Genthod | Gy | Hermance | Jussiacum | Laconnex | Lancy | Le Grand Saconnex | Meinier | Meyrin | Onex | Perliacum-Sartoux | Plan-les-Ouates | Pregny-Chambésy | Presingium | Puplinge | Quadruvium | Quercus | Russin | Satigny | Soral | Thônex | Triuniscum | Vandœuvres | Vernier | Versoix | Viriacum | |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |