Globalizatio (vel mundanizatio) sensu stricto est in orbis terrarum totius res conversionis localium vel regionalium rerum processus. Processum quo homines orbis terrarum sint in unasocietate coniuncti coniunctimque ergo vivunt describeret.
Momentum oeconomicum, technologicum, sortis pecuniariae, socioculturale, et politicum commiscit hic processus. Globalizatio ad globalizationem oeconomicam saepe spectet: quae globalizatio est integratio oeconomiarumcivitatum in internationalem oeconomiam per commercium, collocationem pecuniae, fluxum sortis, migrationem, technologiam (Bhagwati 2004). "Globalizatio in microprocessuum magna varietate multum consistit qui microprocessus denationalizent quid constructum esset nationale—seu rationes, seu sortem pecuniariam, seu subiectivitates politicas, seu spatium urbanum, seu compagim temporis, seu quidlibet varietatis vis et dominii."
Consociationis NationumESCWA? dixit globalizationis "esse terminum late adhibitum quod multis modis definiri. Quam in contextu oeconomico, reductionem et amotionem septorum inter fines nationales ut facile fluant bona, sors, ministeria, et labor . . . quamquam magna septa contra fluxum laboris manent. Globalizationem non esse novam. Undevicensimo saeculo ineunti coepisse. . . . sed belli mundani primi ab initio in tertiam quartarum partium vicesimi saeculi pigrescebat eius expansio, propter, verisimiliter, consilia introspicientia quas numerosae civitates persecutae erant. Tamen postrema quartarum partium vicesimi saeculi maxime globalizatio acceleraverat."
Aliae definitiones verbi globalizatio propositae sunt.
Barbara, Christopher. 2008. International legal personality: Panacea or pandemonium? Theorizing about the individual and the state in the era of globalization. Saarbrücken: Verlag Dr. Müller. ISBN 3-639-11514-7.
Kohler, Gernot, et Emilio José Chaves, eds. Globalization: Critical Perspectives. Hauppauge Novi Eboraci: Nova Science Publishers. ISBN 1-59033-346-2. .
Mander, Jerry, et Edward Goldsmith. 1996. The case against the global economy: And for a turn toward the local. Franciscopoli: Sierra Club Books. ISBN 0-87156-865-9.
Osterhammel, Jurgen ,et Niels P. Petersson. 2005. Globalization: A Short History. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-12165-6.
Reinsdorf, Marshall, et Matthew J. Slaughter. 2009. International Trade in Services and Intangibles in the Era of Globalization.ISBN 978-0-226-70959-8.
Tausch, Arno. 2008. Multicultural Europe: Effects of the Global Lisbon Process. Hauppauge Novi Eboraci: Nova Science Publishers. ISBN 978-1-60456-806-6. .
Tausch, Arno. 2009. Titanic 2010? The European Union and its failed "Lisbon strategy." Hauppauge Novi Eboraci: Nova Science Publishers. ISBN 978-1-60741-826-9. .