Nativitas: 5 Martii 1133; Cenomanum Obitus: 6 Iulii 1189; Château de Chinon Patria: Anglia
Familia
Genitores: Galfridus V; Mathildis Coniunx: Alienora Proles: Geoffrey, William IX, Count of Poitiers, Henricus rex iunior, Ricardus I, Galfridus II, Matilda of England, Duchess of Saxony, Eleanor of England, Ioanna Anglica, Iohannes, William Longespée, 3rd Earl of Salisbury, Morgan, Morgan of Beverley, Peter (?), daughter d'Anjou, Matilda of Barking, Hugh of Wells, Richard (?), child of England Familia: Plantagenistae, Angevins, House of Normandy
... Henricus Matildis filius, in quem iniecit oculos incestos Alienor Francorum regina, Lodovici piissimi coniux, et iniustum machinata divorcium nupsit ei, cum tamen haberet in fama privata quod Gaufrido patri suo lectum Lodovici participasset. Presumitur autem inde quod eorum soboles in excelsis suis intercepta devenit ad nichilum.
Giraldus autem Cambrensis de matrimonio simili modo explicat: Henricus "Alienoram domino suo Lodowico Francorum regi ... indebite subtraxit sibique de facto coniugali vinculo copulavit, ex qua et prolem ... processu temporis omine infausto suscepit." Filios insuper enumerat: "Sex quoque filios inclytos suscepit, quorum duobus in teneris annis praemature sublatis, quatuor adultis plus pater in flore quam in fructu, plus in herba quam in spica, plus in pueris quam provectis gavisus est."
Henricus amasias habuit multas, sed omnium celeberrimam Rosamundam Clifford, quae in domu sua venationis apud Woodstock comitatus Oxoniensis habitavit. Idem Giraldus de filiis Henrici illegitimis loquitur: "Digna nimirum et et exquisita divinitus hoc ei datum est ultione, ut ob graves excessus et enormes prole propria, minus licite ... suscepta quam deceret, puniri meruerit et ... usque ad extremam exhalationem anxie perturbari iuxta prophetiam ... 'Suscitabit Deus semen tuum contra te.'"
Forma et indoles
Indolem regis Giraldus sic verbis brevibus describit:
Fuerat enim et ab initio et usque ad finem nobilitatis oppressor, ius et iniuriam fasque nefasque pro commodo pensans; iustitiae venditor et dilator; verbo varius et versutus; nec solum verbi verum etiam fidei transgressor facilis et sacramenti; adulter publicus Deoque ingratus et indevotus; ecclesiae malleus et filius in perniciem natus.
Antonia Gransden, Historical writing in England c. 550 to c. 1307. Londinii: Routledge, 1974.
Editiones documentorum
Léopold Delisle, ed., Recueil des actes de Henri II, roi d'Angleterre et duc de Normandie, concernant les provinces françaises et les affaires de France. 3 voll. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1909-1916 IntroductionVol. 1vol. 2 apud archive.org
Biographica et historica
J. T. Appleby, Henry II: the vanquished king. Londinii, 1962
Martin Aurell, L'empire des Plantagenêt. Lutetiae, 2003
K. M. Broadhurst, "Henry II of England and Eleanor of Aquitaine: patrons of literature in French?" in Viator vol. 26 (1996) pp. 53-84
R. W. Eyton, Court, Household and Itinerary of King Henry II. Londinii, 1878 Textus apud archive.org
Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations. Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6
Hans Eberhard Mayer, "Henry II of England and the Holy Land" in English Historical Review vol. 97 (1982) pp. 721-739
Georg Phillips, Walter Map: ein Beitrag zur Geschichte König Heinrichs II von England und des Lebens an seinem Hofe. Vindobonae, 1853 Textus apud archive.org
Wilfred Lewis Warren, Henry II. Berkeley: University of California Press, 1973 (Paginae selectae apud Google Books)