Io (mythologia)

Pictura Pompeiana ex Isidis temploː Ionem cornutam accipit Isis.

In mythologia Graeca Io (Graece Ἰώ) erat filia fluminis Inachi, qui in Argolide regnabat, et Meliae. A Iove amata Iunonis zelotypiam excitavit cuius aeditua erat. Quam ob rem dea eam in candidam vaccam transmutavit et custodem Argum centum oculis praeditum adposuit. Erant qui non Heram sed ipsum Iovem dicerent puellam in vaccam mutasse ut facilius latere posset. Certe Iovis iussu Hermes Argum necavit. Tum Iuno/Hera miseram Io tabani ictibus instinctam per orbem terrarum fugientem lacessivit. In Aegypto tandem speciem humanam Iovis beneficio redintegravit atque filium Epaphum peperit e quo ortae sunt Danaides et Hercules. In Prometheo vincto Aeschylus eam extremo terrarum orbe errantem et Prometheum vinculis Iovis iussu oneratum adeuntem ostendit a quo de fato et futura progenie certior fit. Scit enim Prometheus post tertium decimum generationem Herculem e Ius prole natum se liberaturum. Ex eius peregrinationibus Io nomen suum Mari Ionio et Bosporo Cimmerio dedisse credebatur quia Graece bosporum velut 'bovis iter' interpretari licet.

Quia vaccae formam diu praebuit vel saltem cum cornibus puella pingebatur deis Aegyptiis Hathor et Isidi vulgo adsimulabatur.

Lyrcus nepos eius Phoronei filius fuit, quem Inachus pater misit, ut sororem perditam inveniret.

Notae

  1. Aeschylus, Supplices 291-2.
  2. Ibidem 299.
  3. Ovidius I.610-1.
  4. Apud Ovidium "horrifera Erinye' perterrita dicitur (I.726). Vergilius contra Aeschylum sequitur (Georgica III.153-4ː 'oestrus').
  5. Prometheus vinctus 850-77. Scientiam suam Prometheus a matre Themide accepit.
  6. Prometheus vinctus 729-34.
  7. Herodotus, Euterpia 41. Hyginus 175 et Apollodori bibliotheca.
  8. Parthenius, 1.

Fontes

Iuno Iovem cum Ione invenit. Petrus Lastman pinxit.

Plura legere si cupis

Nexus interni