Familia
Memoria
Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus (Italiane Giovanni Pierluigi da Palestrina) fuit musicus praeclarissimus, compositor madrigalium, qui Sancto Philippo Neri duce instauravit musicam sacram sui temporis. Secundum plurimos homines doctos, conditor fuit Scholae Romanae, et in suis operibus dedit sacrae musicae polyphonicae Renascentiae culmen.
Natus est circa Romam, in oppido Praenesti (Italiane: Palestrina), circa annum 1525. Anno 1537, fuit in urbe, cantor apud basilicam Sanctae Mariae Maioris, ubi Sancto Philippo sociatus, deinde factus est rector Scholae Iulianae, et ibi nonnulli magna opera musicalia composuit. Ei datus est opus reformandi cantus Gregoriani, et usque ad hodie notus est auctor musicae. Mortuus est 2 Februarii 1594.
Nomen semper scripsit "Giovanni Petraloysio," et ab aliis "Gianetto" nominatus est. Magistri primi fuerunt Robin Mallapert et Firmin Lebel, ambo Francogallici. Anno 1544 Praenestinus magister organi factus est in ecclesia cathedrali Sancti Agapiti, in oppido Praenesti, ubi usque ad 1551 mansit. Uxorem anno 1547 duxit Lucretiam Gozi; tres filii eis nati sunt.
Anno 1551 novum munus accepit in Cappella Giulia Romae. Imprimis fuit magister cantorum, postea magister cappellae. Anno 1554 primum librum missarum edidit.
Plus quam centum Missarum scripsit, etiam madrigales et motetos. Celeberrima missa est Missa Papae Marcelli.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Petrum Aloysium Praenestinum spectant. |