Ladislaus Ritli

Ladislaus (Dacoromanice Ladislau) Ritli (natus die 8 Iunii 1948 Varadini) medicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus

Ritli ad annum 1973 apud Universitatem Timisvariae medicinae studebat atque paediatricus operam dedit. Annis 1978 - 1986 director valetudinarii oppidi Ștei, tum inspector sanitatis in circulo Bihor, deinde valetudinarii Universitatis Varadinensis erat. Annis 1997 - 2009 director inspectionis sanitatis in circulo Bihor fuit. Anno 2002 in valetudinario Varadini viginti infantes sinistro casu mortui sunt, quod ei postea obiectus est.

Cursus honorum

Ritli, sodalis factionis Hungarorum, die 17 Augusti 2011 minister valetudinis in consilio ministrorum Amilii Boc nominatus est. Quem magistratum etiam praeside ministrorum Michaele Răzvan Ungureanu tenuit. Die 7 Maii 2012 cum toto consilio ministrorum Ungureanu dimissus est.

Nexus externi

Notae