Iam quarto saeculo a.C.n., compluria oppida Celtica in ea regione, quam Lentia hodierna occupat, sive in collibus sive in utraque Danubii ripa exstiterunt, quorum unum in monte Freinberg vocato situm Celtarum lingua Lentos ('flexibilis, incurvatus') appellatum esse videtur, quod nomen in posteriora castra Romana translatum est.
Anno 799, nomen vernaculum Linze primum litteris apparet, anno 806 Lentia mercatus dicta est, sub annum 1240 urbi praetor et sigillum urbanum tributa sunt. Cum urbs illo tempore in confinibus ducatus Austriae sita esset, portorium exigebatur, quo incrementum civitatis magnopere augebatur, cuius rei testimonio est novum forum anno 1230 creatum. Inter annos 1489 et 1493Friderico III imperatore Lentia caput Sacri Imperii Romani erat.
Novis temporibus industria Lentiam venit. Hodie Lentia ab urbe industriae in urbem culturae mutatur.
Ecclesia parochialis urbis (Theodisce: Stadtpfarrkirche)
Ecclesia cathedralis antiqua (ecclesia Iesuitarum)
Ecclesia Ordinis Sanctae Ursulae
Ecclesia tituli "basilica minor" in monte Pöstlingberg (Basilica peregrinationis ad Mariam dolorosam)
Ecclesia Sancti Martini (quae est antiquissima ecclesia urbis tempore Caroli Magni fundata).
Schola episcopalis (antea "seminarium minus") nomine Collegium Petrinum anno 1897 condita est.
Alia aedificia visu digna
Aedificia fori et aedificia centri historici.
Castellum: Prima mentio facta est anno 799; saeculo quinto decimo, sedes imperatoris Friderici III erat. Ex anno 1966, hospitio museo historico-ethnographico praebet.
Lentos: Aedificium notandae architecturae modernae ad Danubium situm cum pinacotheca arti recenti destinata.
Centrum artis electronicae: Aedificium notandae architecturae modernae ad Danubium situm cum museo artis mediae electronicae.
Brucknerhaus: Domus musicae arti dedicata, quae nomen a compositore Antonio Bruckner trahit.
Novum theatrum variis musicae spectaculis dedicatum et anno 2013 apertum.