Gestio
Populus
Commemoratio
Magnus Ducatus Lituaniae (Polonice Wielkie Księstwo Litewskie, Ruthenice: Велїкое кнꙗзство Лїтовское, Руское, Жомойтское і їныхъ, Lituanice Lietuvos Didžioji Kunigaikštystė) fuit civitas sui iuris Europae orientalis, quae a saeculo tertio decimo usque ad annum 1791 duravit. A Lituanis, tribu Balthico condita, saeculo quinto decimo terras hodiernae Rutheniae Albae, Lettoniae, Lituaniae, ac partes Estoniae, Poloniae, Russiae, Ucrainae regnabat.
Incolae Magni ducatús multitudinem linguarum, religionum, culturarum, morum habebant. Saepius Lingua Ruthenica antiqua in vita et in chartis cancellariis erat in usu.
Litterae Latinae, maxime postquam Ducatus cum Regno Poloniae est unitus, assidue inibi colebantur; inter doctos eius sunt Ioannes Lasitius, Solomon Rysinius, Nicolaus Hussovianus, Ioannes Andruszewicz, Michael Korycius et alii. Carmina epica Radivilias Ioannis Radvani et Carolomachia compositae sunt.
Anno 1386 actu unitatis Krevensis domus ducum Lithuaniae cum domo regum Poloniae coniuncta est: Magnus Dux Lithuaniae Hedvigem Andegavenam, reginam Poloniae, duxit uxorem, ideoque rex factus est Poloniae nomine Władysław II Jagiełło. Simul decretum est ipsius, eiusdem familiae, magnae partis nobilitatis totiusque Lithuaniae, quae adhuc fuerat terra paganica, baptisma in ritu Ecclesiae Romanae, quod annis ab 1387 ad 1388 est exactum.
Anno 1569 actu unionis Lublinensis ambo imperia coniuncta sunt in unum Regnum Poloniae Magnumque Ducatum Lithuaniae sive Rem Publicam Utriusque Nationis, quae vulgo Res Publica appellabatur.
Res Publica, quamvis una esset unoque regeretur a principe, ex duabus constabat partibus separatis:
Utrique parti sui erant magistratus, sui exercitus, sui nummi, suus fiscus, sua lingua (Polonica in Corona, in Lithuania Ruthenica usque ad annum 1699, postea Polonica; Latina in ambabus usque ad annum 1795). Una et communia haec erant:
Occasione unitatis Lublinensis Sigismundus II Augustus, rex Poloniae Magnusque Dux Lithuaniae, mandatum dedit, ut cederet Lithuania Coronae eis terris quae nostra aetate nuncupantur Ucraina (quod vocabulum significat 'terras finitimas'; hae enim erant u kraja, hoc est 'apud finem' sive 'prope finem' totius regni).
Magnum Ducatum Lithuaniae lex sustulit anno 1791 Varsoviae in Concilio Rei Publicae promulgata, quae dicitur Constitutio III Mai.
Magnus Ducatus (Coronae exemplo) divisus erat in palatinatus qui rursus in castellanias dividebantur. Palatinatus Magni Ducatus fuerunt:
necnon alii.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lithuaniam, Magnum Ducatum spectant. |