Mauritius Polydorus Maria Bernardus Maeterlinck (natus Gandavi die 29 Augusti 1862; mortuus Nicaeae die 6 Maii 1949), Comes Maeterlinck ab anno 1932 appellatus, fuit scriptor, poeta, et dramatum scriptor Belgicus, qui Francogallice scripsit, annoque 1911 Praemium Nobelianum Litterarum accepit. Etiam praeses PEN Internationalis fuit.
Dramata sua sunt symbolicae, mysticae, et imaginationis indagationes, quae de vita et morte tractant. Etiam progymnasmata de vitis insectorum florumque exposuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mauritium Maeterlinck spectant. |