Situs Mawangdui urbisque Changsha in Serica meridiana
Mǎwángduī seu litteris Sinicis 馬王堆 est locus archaeologicus intra limites urbis Changsha provinciae Hunan in Sinis iacens. Ibi reperta sunt sepulcra nobilium aevi Han, picturis muralibus ornata, rebus luxuosis cibisque variis et libris manuscriptis plena. Tria sepulcra inter annos 1972 et 1974 effossa sunt:
Sepulcrum Han no. 1: sepultura feminae Xin Zhui quae uxor marchionis Li Cang fuit, "domina Dai" a diurnariis nuncupatae, post annum 168 a.C.n. mortuae
Sepulcrum Han no. 2: sepultura marchionis Li Cang, anno 186 a.C.n. mortui; reliquia a latronibus iam antea dirupta
Sepulcrum Han no. 3: sepultura filii seu cognati Li Cang, anno 168 a.C.n. mortui
Bibliographia
A. Gutkind Buller, "The Guide of the Souls picture at the western Han tomb in Ma-wang-tui near Ch'ang-sha" in Oriental Art vol. 20 (1974) pp. 158-173
David D. Buck, "Three Han Dynasty Tombs at Ma-Wang-Tui" in World Archaeology vol. 7 (1975) pp. 30-45
Chen Jianming, ed., Noble Tombs at Mawangdui: Art and Life of the Changsha Kingdom, Third Century BCE-First Century CE. Novi Eboraci, 2009
Donald J. Harper, Early Chinese Medical Literature: The Mawangdui Medical Manuscripts. Londinii, 1997
Minao Hayashi, "The twelve gods of the Chan-kuo period silk manuscript excavated at Ch'ang-sha" in N. Barnard, ed., Early Chinese art and its possible influence in the Pacific Basin (Novi Eboraci, 1972) vol. 1 pp. 123-186