Tabula aut despectus
Mons Fontinalis (Russice Ključevskaja sopka, Ключевская сопка) est mons ignifer in Camtschatka, prope Klyuchi (Fontes) vicum et Camtschatcam flumen situs.
Pars circuli ignis Pacifici est. Altitudo montis ab eruptionibus mutatur a 4750 ad 4850 metra. Mons Fontinalis est montium igniferorum Eurasiae altissimus; nam Elbrus et Casbekius extincti sunt. Quinto vel sexto quoque anno magnae eruptiones fiunt. A Stephano Krascheninnikow in Descriptione Camtschatkae terrae primum descriptus est.
Situs geographici et historici: Locus: 56°4′0″N 160°38′0″E • GeoNames • Peakbagger • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Fontinalem spectant. |