Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Nemausus (Francogallice Nîmes) est urbs Francica 148'104 incolarum anno 2021 praefecturae Vardonis in regione australi Occitania et Ruscinone quae ab anno 2016 in maiorem regionem Occitaniam mersa est.
Alia nomina sunt: Colonia Augusta Nemausus, Colonia Nemausus, Nemansus, Nemantia, Nemausa Civitas, Nemausesium Urbs, Nemausum, Nemensis Civitas, Nemis, Nemossos, Nemosus, Nenniso et Volcarum Arecomicorum Nemessus.
Nemausus est urbs antiqua, nam haec urbs iam sexto saeculo a.C.n. condita est. Oppidum Volcarum Arecomicorum fuit, gentis Gallicae quae circa 120 a.C.n. in provinciam Romanam Narbonensem dictam contributa est. Volcae deum Nemausum propre fontem venerabantur. Colonia Romana iuris Latini primo saeculo a.C.n. eo deducta est unde varios nummos Romanos COL NEM inscriptos invenias.
Asteroides ex observatorio astronomico huius urbis anno 1858 repertus, omnium usque eo tempore hominibus cognitorum quinquagesimus primus, nomine 51 Nemausa dignatus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nemausum spectant. |
Antipolis • Apta • Aquae Sextiae • Arausio • Augusta Tricastinorum • Avennio • Axima Ceutronum • Baeterrae • Brigantio • Brigantium • Carcaso • Carpentoracte • Cemenelum • Dea Vocontiorum • Dinia • Ebredunum • Eturamina • Forum Iulii • Glanate • Glanum • Lucus Augusti • Luteva • Massilia • Narbo Martius • Nemausus • Nicaea • Reii • Rigomagus • Ruscino • Salinae • Sanitium • Segusio • Segustero • Telo Martius • Tolosa • Vapincum • Vasio Vocontiorum • Vintium | |