Occulta vel scientiae occultae sunt "scientia rerum celatarum," usitate rerum paranormalium, contra "scientia rerum mensurabilium" (plerumque scientia appellatarum. Vocabulum aliquando significare habetur scientiam "solum pro quibusdam hominibus" vel "quae celanda est," sed occultistis exercentibus tantum est studium realitatis spiritualis profundioris quae praeter rationem puram et scientias physicas extenditur. Vocabula esoterica et arcana ad occulta describenda adhiberi possunt, praeter eorum significationes ad supernaturalia non coniunctas.
Vocabulum occultus etiam describit varias magorumquemysticorum associationes vel ordines, eorum dogmata ususque ab eis doctos, et magnum corpus litterarumhistoricarum et recentiorum et philosophiae spiritualis ad hanc rem pertinentis.
Goodrick-Clarke, investigationes hodiernae Redintegrationis Occultarum Scientiarum Germanicae (1890–1910) adhibens, novam thesin ponit de vi post occultismum cogens. Sub eius multas formas varias ut videtur iacet officium aequabile, "desiderium tenax ad accommodanda inventa hodiernae scientiae naturalis cum cosmotheoria quae homines ad gradum centralitatis et dignitatis in universo restituere possit." Ex eo tempore, multi auctores conatus syncreticos vehementius dixerunt, variis disciplinis comparandis.
Res occultae
Res occultae sunt proprietates quibus est nulla explanatio rationalis nota; medio aevo, exempli gratia, magnetismus qualitatem occultam habebatur. Aequales Newtoniani severe reprehenderunt eius theoriam quod gravitas per actionem distantem efficeretur, quam meram rem occultam appellabant.
↑Anglice: "Occultism has its basis in a religious way of thinking, the roots of which stretch back into antiquity and which may be described as the Western esoteric tradition. Its principal ingredients have been identified as Gnosticism, the Hermetic treatises on alchemy and magic, Neo-Platonism, and the Kabbalah, all originating in the eastern Mediterranean area during the first few centuries AD" (Goodrick-Clarke 1985:17).
↑Anglice: "By the eighteenth century these unorthodox religious and philosophical concerns were well-defined as 'occult', inasmuch as they lay on the outermost fringe of accepted forms of knowledge and discourse" (Goodrick-Clarke 1985:18).
↑Anglice: "a strong desire to reconcile the findings of modern natural science with a religious view that could restore man to a position of centrality and dignity in the universe" (Goodrick-Clarke 1985:29).
Bardon, Franz. 1971. Initiation into Hermetics. Wuppertal: Ruggeberg.
Blavatsky, H. P. 1888. The Secret Doctrine. Whitefish Montanae: Kessinger Publishing.
Buchdahl, Gerd. History of Science and Criteria of Choice. In Historical and Philosophical Perspectives of Science, vol. 5, ed. Roger H. Stuewer.
Crabb, George. 1927. English synonyms explained, in alphabetical order, copious illustrations and examples drawn from the best writers. Novi Eboraci: Thomas Y. Crowell Co.
Davis, R. 2006. True to His Ways: Purity & Safety in Christian Spiritual Practice. Ozark Alabamae: ACW Press. ISBN 1-932124-61-6.
Kontou, Tatiana, et Sarah Willburn, eds. 2012. The Ashgate Research Companion to Nineteenth-Century Spiritualism and the Occult. Farnham: Ashgate. ISBN 978-0-7546-6912-8.
Martin, W., J. Rische, K. Rische, et K. VanGordon. 2008. The Kingdom of the Occult. Nashville, TN: Thomas Nelson Publishing.
Molnar, Thomas. 1987. The Pagan Temptation. Grand Rapids Michiganiae: W. B. Eerdmans Publishing Co. ISBN 0-8028-0262-1.