Orientalismus (ex adiectivo "orientalis") nomen datum est praecipuo modo studiorum artium, litteraturae, culturarumque Asiae, cuius imitare et depingere aspectum artis Asiae est..
Per totam historiam . Graeci antiqui de Persicis, Aegyptiis, aliisque gentibus externis historias dramataque scribebant, inter alios Anabasim Xenophonis Aeschylique Persas. Romani autem de aliis gentibus suisque rebus, praecipue Carthaginiensibus, de quibus opera illustria Ab urbe condita atque Aeneis tractant. Huiusmodi scripta saepe differentias gentium peregrinarum exprimunt. Herodotus, exempli gratia, opes Persarum ingentes, notans tantum auri argentique acervum exercitum Persicum una cum concubinis servisque in itinere portare, in Historiis descripsit.
Docti Europaei saecula permulta textus Indicos, Persicos, Sericos, aliorumque gentium per interpretationes Europaeos legebant atque tractabant. Indologista Abraham Hyacinthus Anquetil Duperron saeculo 18 textus (nempe Upanishades) Latine convertit, quos lectores Europaei celebraverunt.
Eduardus Said, libro cui titulus est Orientalism, Orientalismum amplificationem vel deformationem esse differentiarum quae inter culturam occidentalem et Asiaticam stant arguit. De depictionibus Europaeis Asiae occidentalis plerumque tractat.