Familia
Prince Rogers Nelson (natus Minneapoli Minnesotae die 7 Iunii 1958; mortuus in suburbiis eiusdem urbis die 21 Aprilis 2016), mononymo Prince ('princeps') plerumque notus, fuit cantor, compositor carminum, multi-instrumentalista, alborum musicorum choragus, et histrio Americanus. Qui innovationibus musicis innotuit, atque operibus eclecticis, lasciva indomitaque persona scaenica, et amplissimo iactu vocali famosus erat. Late habitabatur praecursor soni Minneapolensis. Eius musica varia genera et modos coniungit, inter quos funk, rock, R&B, soul, psychedelia, et musica popularis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Prince spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |