Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Reflexus (-us, m.) est agitatio nervorum haud voluntaria, quodam stimulo incitata, saepe motus stimulo factus. In parte naturae eius late inmutabilis causa reflexus arcus concipitur. Multi reflexus vulgo reflexus osteotendinosi comprehenduntur, inter quos clarissimus reflexus ligamenti patellae praestare solet, at etiam contractio pupillae luce causa reflexus est.
Discernuntur in physiologia et medicina reflexus proprioceptivi et exteroceptivi, monosynaptici et polysynaptici, physiologici et pathologici, velut ope et circulorum gubernationis partium cerebri superiorum ut reflexus primitivi, trunci encephali, systematis nervosi autonomici (vegetativi), et gubernationis ceteri systematis nervosi ut osteotendinosi et sexuales. Alii reflexus sunt innati, alii pendentes vel condicionales.
In neurologia reflexus et physiologici stimulandi et pathologici dignoscendi magnum momentum habet. Inveniuntur nonnulli reflexus tantum post partum vel aetate infantis vel una cum morbis neurodegenerativis.
Praeterea quaedam phaenomena reflexus nominantur, quae non per nervorum actionem in opere versantur.
In reflexibus describendis saepe de arcu, circuli parte, dicitur, illo symbolo firmitaem nexuum nervalium et quadam distantiam constantem inter locum stimulatum et effectum indicantes.
Generali dictu quisque reflexus stimulo idoneo incitari potest. Prope stimuli locum structurae aptae illius effectus accipiunt transmittuntque sine procrastinatione in nervum sensibilem, qui signum electricum in structuram medianam (saepe medullam spinalem) affert, nimirum fibrae haec nervales dicuntur (in medium) afferentes; directio signi versus centrum dirigitur, quare fibrae sensibiles vocantur quoque centripetentes.
Structura reflexus centralis indita directe in crus efferens transmittit:
Demum a structura centrali signa electrica efferuntur, ergo fibrae egredientes nominantur (a centro) efferentes, vel centrifugantes. Nexus inter reflexus afferentiam et efferentiam vocatur arcus reflexus, imprimis si loci stimulantes et effectores inter se non procul sint (ut in reflexibus proprioceptivis, vide infra).
Separantur reflexus proprioceptivi a reflexibus exteroceptivis.
Reflexus proprioceptivi distantiam brevissimam ostendunt, situs effectus ergo prope situm stimulationis est. Transmissio per unam solam synapsem fit (reflexus monosynapticus). Exemplum classicum reflexus proprioceptivi est reflexus ligamenti patellae: Malleus neurologicus in ligamentum patellae pulsus infra subito extensionem cruris perficit.
Exteroceptivis in reflexibus invicem distantia inter stimulationem et effectum paulum latior est. Transmissio per plus quam unam synapsem fit (reflexus polysynapticus). Exemplum est reflexus cremasteris virorum: cute femoris in latere mediali mulsa contractio musculi cremasteris elevationem testis efficit.
Examinatione electrophysiologica virtutes reflexuum arcuum demonstrantur, in reflexibus proprioceptivis et monosynapticis responsa duo esse: primum responsum directum motorium superius (M), alterum responsum indirectum posterius reflexum Hoffmanianum (reflexum H).?
Reflexus physiologici ad organismum salubre valent. Reflexus pathologici tamen morbo vel statu insalubri (malo) demum provocantur.
Reflexus primitivi cum naturalibus cerebri actionibus coniunguntur. Plerique reflexuum eorum neque proprioceptivi neque exteroceptivi supra descripti medullae spinalis ope transmittuntur.? Exhibentur illi in neonatis, infantibus, et iterum in senibus, si tum morbus neurodegenerativus visitari potest:
Truncus encephali est cerebri pars basalis, in qua inter alia nuclei nervorum cranialium et centra gubernationis functionum systematis autonomici nervosi locata sunt. Examinatio eorum in morbis trunci encephali dignoscendis utilis commendatur:
Reflexus praesertim circa systema nervosum autonomicum non faciles ad distinguendum inter proprioceptivos et exteroceptivos sunt. Exempla sunt reflexus pupillae velut reflexus innervationum glandularum sudoriferarum atque reflexus vesicae urinariae, coli, reflexus sexuales. Nuper de reflexu novo, "reflexu receptori et vasculari vegetativo", qui ad regenerationem specet, relatum est..
Reflexus vulgo cum reflexibus osteotendinosis connectuntur: Malleus medici infra genu iactatus extensionem, saepe vehementissimam (curis) elicit. Is reflexus ligamenti patellae est unus e multis, qui in diversis corporis musculis examinari possunt.
Reflexuum actio quoad vehementiam in gradus quattuor partiri potest:
Gradus | Vehementiae descriptio |
---|---|
0 | absens ("mutum") |
1+ vel + | hypoactiva |
2+ vel ++ | "normalis" |
3+ vel +++ | hyperactiva, sine clono, cum distributione proximos in musculorum greges |
4+ vel ++++ | hyperactiva, cum clono |
Iuxta organa sexualia et illorum functiones nonnulli reflexus noti sunt.
De reflexia dicitur, si responsum reflexus vacat.
Hyporeflexia imbecillitatem responsi reflexus describit.
Hyperreflexia ad responsum auctum reflexus valet.
Cum contractio singularis responsum physiologicum est, clonus palpitationes multiplices vel decrescendentes vel continuas facit.
Malleus reflexuum est instrumentum medicum ad reflexus tendinum profundorum excicitandos adhibitum. Inter civitates et tempora diversi mallei excogitabantur et adhibebantur.
Anno 1863 Ioannes Sečenov (1829-1905) inhibitionem reflexuum ranae investigabat. Postea notio reflexuum aliorum cum Ioanne Pavlov (1849-1936) nexa est, qui reflexus condicionales descripsit.