Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Regio Volodimiriensis vel Vladimirensis (Russice Владимирская область, tr. Vladimirskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1944 creatum, et ab anno 2000 in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum.
Regio Volodimiriensis in media Russia Europaea sita est, cum regionibus Moscuensi, Iaroslaviensi, Analeptriana, Resanensi, et Novogardiensi Inferiori contermina. Aream 29 084 chm2 et circa 1397 milia incolarum (anno 2016) habet. Meschtscherae silvae et paludes partem occidentalem regionis operiunt.
Metropolis regionis est Volodimiria (Vladimir). Aliae urbes magni momenti sunt:
Occa est flumen maximum, quod minorem partem itineris sui per regionem fluit, et Klazma accola Occae flumen regionis principale. Dubna flumen in regione oritur.
Situs geographici et historici: Locus: 56°5′0″N 40°37′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Volodimiriensem spectant. |