Salafelda

Salafeldae centrum cum demarchio media in imagine iuxta ecclesiam parochialem; in recessu spectatur catena montana Steinernes Meer (ad litteras: Maris saxosi)

Salafelda (Theodisce: Saalfelden am Steinernen Meer) oppidum in Provincia Salisburgensi in Circulo Cellensi sat magnum est. Incolas habuit 16.567 Kalendis Ianuariis 2017. Metra 774 supra Mare Mediterraneum ad ripas fluminis Saalach situm est.

Descriptio

Salafeldae scholae multae sunt, statio ferriviaria gravis, fabricae variae et sedes administratoriae. Maximi momenti autem sunt totum annum res periegeticae. Res ad cultum atque humanitatem spectantes nequaquam negleguntur: e.g. quotannis celebratur spectaculum internationale maximum et ubique notum musicae iazzicae colendae.

Iam Celtae hic oppidum habuerant. Mentio prima saeculo VIII est facta in catalogo possessionum ecclesiasticarum ubi scribitur de presbytero quodam nomine Boso territoriorum translatore in Bisoncio, quod nunc Pinzgo dictur atque ad Salvet super Sala.

Res aspectabiliores

Tribus

Ecce agri varii e quibus Salafelda consistit:

  • Almdorf
  • Bachwinkl
  • Breitenbergham
  • Bsuch
  • Deuting
  • Dorfheim
  • Euring
  • Gerling
  • Haid
  • Harham
  • Hof
  • Kehlbach
  • Lenzing
  • Letting
  • Marzon
  • Niederhaus
  • Öd
  • Pabing
  • Pfaffenhofen
  • Pfaffing
  • Rain
  • Ramseiden
  • Ruhgassing
  • Schinking
  • Schmalenbergham
  • Schützing
  • Thor
  • Uttenhofen
  • Weikersbach
  • Wiesersberg
  • Wiesing

Notae

Externi nexus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Salafeldam spectant.