Prima organismorum in numero habitorum notio ex Aristotele et eius classificatione biologica venit, ubi animaliaplantas dignitate antecesserunt propter facultates movendi et sentiendi, et ordinata sunt animalia secundum modum reproductionis et on possessionem sanguinis (Aristoteles omnia invertebrata in numero rerum exsanguinum habuit). Carolus Singer, rerum gestarum scriptorscientiaeBritannicus, indicavit: "Nihil conatibus coniunctiones rerum vivarum ut scala naturae notabilius est." Aristotelis Historia Animaliumorganismos in linearem scalam vitae digessit, secundum multiplicitatem structurae et muneris, ut organismi altiores maiorem vim vitalem et facultatem movendi exhiberent.
Aristotelis conceptum organismorum altiorum et profundiorum a philosophis naturaeaevo scholastico susceptum est ad fundamenta scalae naturae constituenda. Scala sinivit ordinatione entitatum, sic fundamenta classificationis constituens, ubi quodque genus mineralis, plantae, et animalis in locos digeri potebat. Medio aevo, scala naturae videbatur ordo a Deo datus: Deo in apice, sordes in fundo, omni rei gradu in suo loco. Sicut saxum numquam flores, vermesque numquam leones fiunt, homines numquam in angelos mutantur. In Renascentia autem Septentrionali, physici ad biologiam animadvertere coeperunt. Triplex scalae infra homines divisio facta est fundamenta Systematis NaturaeLinnaei (1737), qui corporea mundi elementa in tria regna usitata dividit: mineralia, plantae, animalia.
↑"Haec notio magnae scalae entis a mundiali Platonis divisione in formas, quae entitates plenae sunt, et res sensiles, quae sunt formae imitatae atque ambo ens et non ens, deduci potest. Teleologia Aristoteliana ens perfectum agnovit, qui ordinat omnia animalia per unam scalam naturalem secundum gradum perfectionis eorum animarum. Notio magnae scalae naturae plene in Neoplatonismo et Medio Aevo evoluto est." Blackwell Dictionary of Western Philosophy (2004), 289.
↑Carolus Linnaeus, Systema naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis (Holmiae: Laurentius Salvius, 1758), ed. decima.
Bibliographia
Appel, T. A. 1980. Henri De Blainville and the Animal Series: A Nineteenth-Century Chain of Being. Journal of the History of Biology 13(2):291–319. JSTOR 4330767. doi:10.1007/BF00125745.
Debus, Allen. 1978. Man and Nature in the Renaissance. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Kuntz, Marion Leathers, et Paul Grimley Kuntz, eds. 1987. Jacob's ladder and the tree of life: concepts of hierarchy and the great chain of being. Novi Eboraci: Paul Lang, c1987. ISBN 0820402338.
Lovejoy, Arthur O. 2009. The great chain of being: a study of the history of an idea. Cum praefatione nova a Peter J. Stanlis scripta. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Transaction Publishers. ISBN 9781412810265, ISBN 1412810264.
Mahoney, Edward P. Lovejoy and the Hierarchy of Being. Journal of the History of Ideas 48(2):211-230.
Singer, Charles. 1931. A short history of biology: A General Introduction to the Study of Living Things. Oxoniae: Oxford University Press.
Tillyard, E. M. W. 1942. The Elizabethan World Picture.
Nexus externi
"Chain of Being," xtf.lib.virginia.edu (Dictionary of the History of Ideas)