Aborigines Australiani ante triginta milia annorum in hoc loco habitabant. Ibi autem anno 1788 ineunte Arthurus Phillip dux navium locum quaerebat ad castra carceralia ponenda, "sinu botanico" reiecto quia ibi neque portum securum neque aquae potabilis fontem reppererat. Ad litora igitur portús vel aestuarii magni ostium idoneum selegit et appellatione "Sydney Cove" dignavit. Vexillum Britannicum ibi posuit, colonia Novae Cambriae Australis ita reclamata, die 26 Ianuarii1788; qui dies quotannis sub nuncupatione diei Australiae (Australia Day) celebratur.
Urbi Sydneio clima "subtropicum humidum" per enumerationem Köppen–Geiger attribuitur, temperatura aëris minima normalia inter 8.1° mense Iulio et 18.7° mense Ianuario, maxima normalia inter 16.3° et 25.9°, sed minima extrema usque hodie nota (die 22 Iunii1932) 2.1°, maxima extrema (die 18 Ianuarii2013) 45.8°; pluviis mense Septembri ad 68.3 mm tantum, mense Iunio 131.9 mm, per annum totum non minus quam 1 212.6 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 327.6 mm die 6 Augusti1986; diebus pluviosis per annum totum fere 144 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 49% mense Augusto et 64% mense Februario; horis solis fulgentis mense Iunio 177, sed fere 240 per mensem ab Augusto ad Ianuarium, per annum totum 2 635 repertis; vento violentissimo 150 chm per horam die 19 Ianuarii1958 relato.
↑"being with out exception the finest harbour in the world." Arthur Phillip, epistula ad marchionem de Lansdowne, 3 Iulii 1788 (Bibliotheca Civica Novae Cambriae Australis ms. MLMSS 7241 Textus.
↑Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis inter quos "Sydney (Observatory Hill)" apud tabularium meteorologicum regiminis Australiani
Attenbrow, Val. 2010. Sydney's Aboriginal Past: Investigating the Archaeological and Historical Records. Ed. secunda. Sydnei: University of New South Wales Press. ISBN 978-1-74223-116-7.
Birmingham, John 1999. Leviathan: The Unauthorised Biography of Sydney. Random House Australia. ISBN 0-09-184203-4.
Cogger, H. G. 2000. Reptiles and Amphibians of Australia. Reed New Holland.
Flannery, Tim. 2000. The Birth of Sydney. Emeryville: Avalon Travel Publishing. ISBN 0-8021-3699-0.
Freestone, Robert, Bill Randolph, et Caroline Butler-Bowden, eds. 2006. Talking about Sydney: Population, Community and Culture in Contemporary Sydney. Sydneii: University of New South Wales Press. ISBN 0-86840-938-3.
Fromonot, Francoise, et Christopher Thompson. 2000. Sydney: The History of a Landscape. Lutetiae: Vilo International. ISBN 2-84576-004-3.
Green, D. 1973. "Reptiles of the outer north-western suburbs of Sydney." Herpetofauna 6 (2): 2–5.
Morrison, Francesca, et Keith Collie. 1999. Sydney. Ein Führer zeitgenössischer Architektur. Coloniae Agrippinae: Könemann. ISBN 3-89508-633-9.
Reines, Rosalind, et Zara Powell. 1987. Memories of A Touch of Class: Life in Australia's Best-Known Bordello. Ringwood Victoriae: Penguin Australia. De hoc libro.