Syllaba (Graece: συλλαβή 'comprehensio; syllaba') est, in phonetica, vocis sonorum comprehensio in unitatem structuralem; exempli gratia, mare et socer ex duabus syllabis consistunt: , . Huius modi voces bisyllabae aut more Graeco disyllabae appellantur. Vox, si ex tribus syllabis constat, sicut soceri , trisyllaba appellatur; Verba in una tantum syllaba consistentia, sicut dux et vis , monosyllaba vocantur. Syllaba plerumque in vocali (quae phoneticorum nomenclatura nucleus appellatur) utrimque una pluribusve consonantibus circumdata consistit, sicut in rota , in facta , in orbe ; etiam sola vocalis nucleum conficit, sicut in ago: .
Syllaba, quamquam ex phonis constat, est locutionis unitas sui generis et quidem elementum auditu perceptibile in orationis flumine excellens. Ex qua eminentia cognitiva fit, ut ex scripturis in variis orbis terrarum partibus olim inventis plures syllabis quam litteris consistant. Syllaba est praeterea verum elementum prosodiacum, id est: orationem numeris articulat, accentui locum praebet, in carminibus ictum metricum recipit.
Nihilo minus, syllaba non videtur ea esse, quae definitione exacta ita exhauriri possit, ut ad omnes orbis terrarum linguas pertineat. Notissima est illa syllabarum doctrina quae "motoria" dicitur: syllabas in pectoralibus consistere pulsibus; musculos intercostales ad volumen pulmonum administrandum ita excitari in loquendo, ut pulsus syllabici efficiantur. Haec doctrina posita est in mensionibus pressionis aeriae subglottidalis atque in observationibus ad thoracis motus pertinentibus. Verum tamen postea compertum est hanc doctrinam haudquaquam posse musculorum motionibus confirmari; non enim videntur intercostalium musculorum motiones syllabatim articulari.
Alia definitio: Sunt qui dicant syllabam esse orationis cursus partem habentem summam sonoritatis, i.e. vocis magnitudinem ad emittendi contentionem relatam. Constat enim sonoritatem rationem mutuam habere cum artissimo aeris meatus loco: contentione sibi constante, in sonis vocis per artiorem meatum emissis minor sonoritas exauditur quam in sonis per ampliorem meatum resonantibus. Quae cum ita sint, in vocalibus gradus sonoritatis superior consonantibus inest, in resonantibus autem sonoritatis gradus superior constrictivis, fricativae denique sonoritate mutas consonantes superant. Summus gradus sonoritatis in vocalibus gravibus (sicut ) inest. Quod ad syllabas attinet, doctrina gradus sonoritatis, quamquam cum usitatis syllabarum speciebus bene congruere videtur – sicut in bisyllabis vocibus pecu , esca , carptim , in quibus omnibus duo sonoritatis fastigia insunt vocalibus consistentia, consonantibus distincta – tamen cum syllabis tortuosioribus discrepare videtur, sicut in voce bisyllaba extra: licet aut syllabifices, contra sonoritatis gradus doctrinam repugnes, secundum quam extra tribus in fastigiis sonoritatis consistere debeat, id est: aut aut , quae parum naturales videntur.
In lingua Latina necesse est syllabam constare ex vocali, quae aut nullis aut nonnullis circumdatur consonantibus. At syllaba ne vocalis necessitate quidem universaliter definiri potest, nam puta in lingua Anglica secunda syllaba vocum bisyllabarum, sicut button et title , ex consonantibus tantum constant, quarum posterior quaeque syllabica est. Syllabam universaliter definiri non posse facillime apparet ex lingua Bellacoolensi, quae etiam verba e solis consonantibus composita habet, sicut 'caurus' et 'curvus'.
Ad lapsus linguae aliasque mutationes phoneticas arte describendas propositum est syllabam hierarchicam habere structuram internam. Quoniam quidem syllaba universaliter describi non potest, quin a lingua Latina proficiscamur. Constat syllabam primum in initium (onset) et rimam (rhyme) dividi posse, rimam autem in nucleum et codam. Initium omnes continet consonantes consonantiumque series legibus phonotacticis sanctas, rima autem reliquias syllabae comprehendit. Ex successivis rimae partibus nucleus in prima vocali syllabae consistit, coda autem in reliquis rimae sonis. Non solum initium sed etiam coda optiva est. Coda, si igitur elementis impletur, ex insequentibus semivocalibus aut consonantibus syllabam terminantibus constat. Verbi gratia, prima syllaba vocis trisyllabae alia in nucleo tantum consistit; verbi autem prandium prima syllaba initium et rimam habet, quae quidem in nucleum et codam dividitur.
Si solas vocales (V) et – omissis sonoritatis gradibus – consonantes (C) respiciamus, structuram syllabae generaliter describere possimus. Cum alia tum etiam syllabae genus CV, ubi V pro brevi aut longa vocali stat, videre licet in orbis terrarum linguis praestare. Constat esse linguas, in quibus CV solum syllabae genus est, nec multum abest, quin universa linguarum proprietas sit. Infantes primum syllabis generis CV uti videntur, postea alius modi syllabis. Constat etiam genus CVC pronius ad CV quam ad VC in temporibus mutari. At non est infitiandum etiam fieri posse, ut vox trisyllaba CV·CV·CV interdum, cum celeri genere orationis breviatur in bisyllabam, aliquantulum asperiorem syllabae structuram CVC·CV recipiat, sicut valide (per syncopen) > valde . Consonantis et vocalis per vicem successionibus numerosae orationis fundamenta constituuntur, quae multiformibus syllabae generibus variant.
Syllaba, si structuram respicias, in duo genera dividi potest. Ab una parte,
Ab altera parte,
Syllaba sedes accentus verbi est. Quo modo accentus cadat, e syllaba paenultima pendet. Si brevis est, ut puta in memini , accentus in tertiam a postrema sive in antepaenultimam cadit syllabam: mémini. Ceteroqui in paenultimam cadit. Syllaba etiam quam maximi momenti est in arte metricae Greco-Latina.
Syllaba est etiam condicio aliquarum mutationum phonologicarum. Exempli gratia, /a/, nucleus syllabae mediae, in nonnullis verbis olim mutata est in
Hic praecipue de syllaba prosodiaca agitur, quippe quae maximi momenti sit phoneticae nec non grammaticae generali, et quidem phonologiae ac metricae linguarum classicarum. Syllaba in scriptione lineola conexiva indicatur. Verbum enim, si lineam excedere videatur, in partes dividitur lineolaque ( - ), ut sub uno sensu sint, conectitur. Etsi certe lineolam conexivam praestet in prosodiacarum syllabarum confinio scribi, hic usus in scriptione non observatur. Immo, in antiquorum textuum editionibus id agitur, ut lineola conexiva syllaba aperta efficiatur, dum modo initium proximae syllabae ex talibus constet consonantibus sibi cohaerentibus, quae in initio verbi permittantur. Itaque potestas ab editoribus grammaticos antiquos secutis po-te-stas syllabificatur, quippe cum phonematum series /st/ in initio verbi, ut in statu, licita sit. At syllabificatio po-te-stas cum rebus prosodiacis discrepat, cum quidem metri prosodiaci causa necesse est secundam vocis potestas syllabam clausam et positione longam esse:
Constat quidem has syllabificationis leges a Graecis mutuatas esse. Itaque secundum grammaticos etiam a-mnis syllabificari debet: "debemus m et n sequenti syllabae dare in scribendo, quoniam invenitur sermo qui ab his consonantibus inchoetur, ut Mnestheus." Etiam haec doctrina cum usu prosodiaco discrepat:
Apud orthographos antiquos consonantes muta (b p d t g c) et liquida (l r) coniunctim eidem syllabae dabantur, verbi gratia in-te-gra, pa-tris, te-ne-brae. Quod ad prosodiam attinet, muta cum liquida modo positionem facit (ut ) modo non facit (ut ):
Utrum huius generis varietas Graecae originis sit an socio-historicae elocutionis mutationi adscribi debeat, ambigitur. Sed non est infitiandum etymologicam verbi integra explanationem poscere, ut gr primum series heterosyllaba fuerit. Constat quidem et et utique prosodiace valuisse.
Hic de contiguarum syllabarum metaplasmis agetur, qui aut deminutione aut auctu numeri syllabarum consistunt. Numeri deminutiones praesertim e subita et fortuita oratione ortae sunt et quidem idoneae ad pangendos carminum versus. Auctus autem potius ex verbis distincte et minutatim pronuntiatis esse videntur.
Numerus syllabarum per complexionem deminui dicitur, cum in unam longam contrahuntur contiguae syllabae, quarum neutra alteram absorbet, sicut
Alia genera complexionis sunt similium vocalium contractiones, sicut dēesse > dēsse, peculiī > peculī:
Sunt etiam complexiones, quae interdum dicuntur per synizesin fieri:
Numerus syllabarum in poësi Graeco-Latina interdum per divisionem augetur, cum diphthongi monosyllabae, sicut (silu̯ae) et (dissolu̯enda) in duas syllabas separantur:
Cum hic de crescentium diphtongorum divisione agatur, aliter se habent diphthongi decrescentes ae et oe . Cum haec nequaquam dividi soleat, illa in duas separatur syllabas quae longae sunt; id est: → .
Quae cum ita sint, constat hic non de syllabificatione pura ( → ) sed potius de archaismo recedenti agi: namque apud Lucretium saepe aquaï et aliae in -āī terminantes formae leguntur, quae apud posteros admodum rarae sunt; at tamen dubium non est, quin hic de confinibus dictionis varietatibus agatur.
Syllaba utrum necessaria sit in phonologia prosodiaque describendis an supervacanea dimitti possit, ambigitur. Nihilo minus, syllaba certe utilis est, qua variae res generaliter definiri possint; nempe exempli gratia positio accentus Latini simpliciter ad syllabicam verbi structuram referri potest. Locus enim accentus syllabatim computatur retrorsum a fine verbi nec potest adscendere nisi usque ad tertiam syllabam: accentus in syllaba paenultima est; sin autem brevis est paenultima, antepaenultimae tribuitur: perfécit (syllaba natura longa) et perféctus (syllaba positione longa) sed pérficit .
Primum syllaba in phonologia generativa nullum habuit locum theoreticum nisi quod limites syllabici in describendis regulis phonologicis pro certis consonantium successionibus interdum substituebantur. Ineuntibus annis 1970 a quibusdam generativistis, sicut a naturalis phonologiae generativae suasoribus, syllaba recepta est unitas necessaria, qua efficeretur, ut descriptio phonologica magis indoli humanae appropinquaretur.
Fautores autem phonologiae metricae id agunt, ut phonemata ordinentur seriebus, quarum aliae alias prominentia prosodiaca superent. Itaque phonemata in syllabas, syllabas in pedes metricos, pedes in verba phonologica, verba denique in ampliores unitates redigunt. Haec ordinatio forma arborea aut craticulata adumbrari solet. Itaque verbo q.e. hospitalitas haec forma craticulata est:
x planum verbale x x planum pedale x x x x x planum syllabicum hos pi tā li tās
Hospitālitās verbum pentasyllabum est ex duobus plenis pedibus consistens, quorum tā·li prominentia pedem hos·pi superat, quod illi accentus verbi tribuitur.