Talmud

Talmud Babylonicum, index librorum Vilnae editorum (1880-1886), editionis Talmudis usitatissimae.

Talmud vel Thalmud (Hebraice תַּלְמוּד‎ 'disciplina, studium') est corpus iuris civilis et canonici Iudaeorum rabbinicorum, Misnam, seu compendium princeps, et Gemaram, seu commentarium, complectens. Sunt versiones duae: Talmud per se dicitur plerumque de Talmude Babylonico, quinto saeculo aerae vulgaris collato, sed etiam exstat Talmud Hierosolymitanum vel Palaestinum, saeculo quarto collatum. In his libris digesta est prior traditio oralis. Secundum hanc doctrinam,, plurimi Iudaei usque ad tempus recens vitas suas ordinaverunt. Hodie manet opus doctrinale post Biblia Hebraica (Thanach) gravissimum, praesertim apud Orthodoxos.

Nomen

Nomen Talmud a radice Hebraica למד (lmd), 'discere, docere' deducitur. Talmud et discendi et docendi actionem significat, necnon litteras, quae tractantur.

Radix Aramaica גמר (gmr), ex qua verbum גְּמָרָא (gəmārā’) tractum est, itidem 'disciplina' sive 'doctrina' sonat.

Notae

Editiones

Talmud Babylonicum, editio recentior 20 voluminum
  • Goldschmidt, Lazarus, interpres. 19291936. Der Babylonische Talmud, 12 vol. Berolini. Francoforti, ISBN 3-633-54200-0.
  • Epstein, I., ed. 19351952. The Babylonian Talmud: Translated into English with notes, glossary and indices. 35 vol. Londinii.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Talmud Babylonicum spectant.