Tribunal internationale Hagense, brevius tribunal Hagense, est primum Nationum Unitarum forum iudiciale. Sedem habet in Palatio Pacis Hagae in urbe Nederlandiae sito. Praecipua tribunalis officia sunt statuere res legitimas apud ius inter civitates et gentes et principium "ex aequo et bono" a civitatibus relatas et adducere opiniones de controversiis legitimis quas organa? procuratoresque rite permisi? et Conventus Generalis vel Concilium Salutis Consociationis Nationum ei summittant. Id ab Internationali Delictorum Curia discrepat, quae etiam fieri potest ut iurisdictionem totius orbis terrarum habeat.
Tribunal, anno 1945 in Charta Consociationis Nationum (Anglice UN Charter) statutum, die 18 Aprilis anno 1946 operari coepit, successor Perennis Iustitiae Internationalis Iudicii. Statutum Iudicii inter Civitates, simile eius decessoris, est praecipuum documentum constitutionale quod iudicium constituit et ordinat.
Tribunal a quindecim iudicibus componitur qui pro spatio novenorum annorum a Conventu Generali Consociationis Nationum Concilioque Securitatis? eliguntur ex indice virorum quos greges nationum in Perenni Arbitrationis Curia nominent. Ratio electionis in articulis a 4 ad 12 statuti condendi statuitur. Viri spatia novenorum annorum pro iudicibus sunt, et ad unum aut do spatia addita iterum elegi possunt. Comitia ternos annos habentur, tribus iudicibus se moventibus (et fortasse eorum magistratum reficere petentibus).
Iudicii inter Civitates praesides | ||||
# | Nomen | Mandati initium | Mandati finis | Civis |
---|---|---|---|---|
1 | Iosephus Gustavus Guerrero (1876−1958) | 1946 | 1949 | Salvatorianus |
2 | Iulius Basdevant (1877−1968) | 1949 | 1952 | Francicus |
3 | Arnoldus Duncan McNair (1885−1975) | 1952 | 1955 | Britannicus |
4 | Green H. Hackworth (1883−1973) | 1955 | 1958 | Americanus |
5 | Helge Klaestad (1885−1965) | 1958 | 1961 | Norvegicus |
6 | Bohdan Winiarski (1884−1969) | 1961 | 1964 | Polonicus |
7 | Percy Claudius Spender (1897−1985) | 1964 | 1967 | Australianus |
8 | Iosephus Ludovicuss Bustamante y Rivero (1894−1989) | 1967 | 1970 | Peruvianus |
9 | Machometus Zafrullah Khan (1893−1985) | 1970 | 1973 | Pakistanus |
10 | Manfred Lachs (1914−1993) | 1973 | 1976 | Polonicus |
11 | Eduardus Jiménez de Aréchaga (1918−1994) | 1976 | 1979 | Uruguaianus |
12 | Humphrey Waldock (1904−1981) | 1979 | 1981 | Britannicus |
13 | Taslim Olawale Elias (1914−1991) | 1982 | 1985 | Nigerianus |
14 | Nagendra Singh (1914−1988) | 1985 | 1988 | Indianus |
15 | Iosephus Maria Ruda (1924−1994) | 1988 | 1991 | Argentinus |
16 | Robertus Yewdall Jennings (1913−2004) | 1991 | 1994 | Britannicus |
17 | Machometus Bedjaoui (* 1929) | 1994 | 1997 | Algerinus |
18 | Stephanus M. Schwebel (* 1929) | 1997 | 2000 | Americanus |
19 | Gilbertus Guillaume (* 1930) | 2000 | 2003 | Francicus |
20 | Shi Jiuyong (* 1926) | 2003 | 2006 | Sina |
21 | Rosalyn Higgins (* 1937) | 2006 | 2009 | Britannica |
22 | Hisashi Owada (* 1932) | 2009 | 2012 | Iaponicus |
23 | Peterus Tomka (* 1956) | ab anno 2012 | Slovacus |