Wernherus von Braun

Wikidata Wernherus von Braun
Res apud Vicidata repertae:
Wernherus von Braun: subscriptio
Wernherus von Braun: subscriptio
Nativitas: 23 Martii 1912; Wyrzysk
Obitus: 16 Iunii 1977; Alexandria
Patria: Germania nazistica, Civitates Foederatae Americae, Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Res publica Foederalis Germaniae
Nomen nativum: Wernher Magnus Maximilian Freiherr von Braun

Familia

Genitores: Magnus Baro de Braun; Emmy von Braun
Coniunx: Maria von Braun
Proles: Margrit von Braun

Memoria

Sepultura: Ivy Hill Cemetery

Wernherus von Braun (vulgo Wernher Magnus Maximilian Freiherr von Braun; natus die 23 Martii 1912, mortuus die 16 Iunii 1977) fuit illustris machinator Germanicus, qui magnam operam creationi radiorum igniferorum dedit.

Rochetas aedificandas curavit primum in Germania in secundo bello mundano, deinde in CFA.

Vita

Pater eius Magnus Baro de Braun fuit, Administer Imperii Victus et Agriculturae anno 1932/1933. Iam iuvenis in ludo de rochetis et navigationibus per spatium cosmicum somniavit. Anno 1934 ad dignitatem doctoris philosophiae universitatis Friderico-Wilhelmina promotus est. Anno 1937 socius NSDAP, anno 1940 socius SS factus est sicut multi eius status homines. Ab anno 1936 usque ad Februarem 1945 in Peenemünde rochetam aggregatum 4 ("V2") construxit.

Confecto bello se cum collegis CFA Americanis tradidit. In CFA aedificationem maximae rochetae "Saturn" vocatae direxit. Anno 1977 cancri morbo mortuus est.

Notae

  1. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) (translatio verbi ingegnere).
  2. Italice: razzo 'radius ígnifer'.
  3. http://www.dicocitations.com/definition_littre/38618/Roquet.php

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Wernherum von Braun spectant.


Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!