Wilhelmus Passaeus

Wikidata Wilhelmus Passaeus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1590s; Colonia Agrippina
Obitus: 1637, 1637, 1630s; Londinium
Patria: Nederlandia

Familia

Franciscae Stewart effigies
Ioannae Greiae effigies (1620)

Wilhelmus Passaeus vel Passeus (Nederlandice Willem van de Passe vel van de Pas; Coloniae Agrippinae anno 1597 natus; Londinio 7 Octobris anno 1637 mortuus) aetatis aureae chalcographus delineatorque Nederlandicus fuit.

Biographia

Crispiani Passaei filius atque discipulus et Simonis, Crispini e Magdalenae frater, in Traiecto ad Rhenum de 1618 usque ad 1620 et in Londinio ab 1621 usque ad 1636 laboravit. Cum sorore Magdalena chalcographias fecit ad librum biographicum illustrandas titulo Heroologia Anglica, editore Henrico Hollando. Fortasse, ut frater Simon, Lutetiam iit.

Sicut eius frater, effigies, ex quibus Georgii Villiers et gentis regiae partorum illas, sculpsit. Wilhelmi opera discriminare ab eius familiae aliis participibus difficile est.

Ioannes Payne eius discipulus fuit.

Opera

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Wilhelmum Passaeum spectant.