Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Vide etiam paginam discretivam: Pons Aeni (discretiva)
Aeni Pons sive Aenipontum (etiam Oeni Pons sive Oenipontum, Germanice Innsbruck) est urbs et caput civitatis Tirolis in Austria, 124 579 incolarum (censu 2014). Ad Aenum fluvium iacet.
Apud Aeni Pontem Olympia hiemalia anno 1964 et anno 1976 celebrata sunt.
Anno 1133 comites de Andechs in sinistra Aeni ripa mercatum Sancti Nicolai constituerunt, qui mox ponte cum altera ripa coniunctus est. Anno 1180 iidem comites de Andechs ab abbatia Veldidena possessiones in altera ripa acquisiverunt et locum moeniis circumdederunt, ut oppidum ortum sit, quod eodem anno in litteris Insprugk appellabatur. Nomen Latinum Aeni Pons (Oeni Pons) sive Aenipontum (Oenipontum) a nomine Theodisco repetitur.
Aeni Pons est sedes Dioecesis Oenipontanae. Aeniponte est etiam Universitas Leopoldino-Franciscea.
Situs geographici et historici: Locus: 47°16′6″N 11°23′36″E • OpenStreetMap • 2775216 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Pleiades • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Anisia · Brigantium · Campitemplum · Cetium · Clagenfurtum · Comagenis · Ferreum Castrum · Graecia · Lentia · Ovilava · Pons Aeni · Salisburgum · Veldidena · Vindobona | |