Circuitus Franciae 2019 fuit centesima sexta editio Circuitus Franciae, unius ex tribus birotationis Grandibus Circuitibus. Certamen, 3365.8 chiliometra longum, in viginti una stationibus constitit, die 6 Iulii Bruxellis incipiens dieque 28 Iulii in Campis Elysiis Lutetiae finiens. Primae stationes, grandis certaminis abitus (Grand Départ vulgo appellatum), Bruxellis factae sunt ad quinquagesimum festum diem anniversarium primae victoriae in Circuitu Franciae Eduardi Merckx colendum. Ex viginti duabus manibus 176 rectores certamini interfuerunt. Victor fuit Egan Bernal, tertius a maxime iuveni ac primus Columbianus adeo Latinoamericanus qui circuitum vicit.
Secundus grandis abitus Bruxellis factus est, atque fuit quintus grandis abitus Belgicus. Quem abitum Amaury Sport Organisation in colloquio Ianuario 2018 habito praebuit. Prima statio Caroloregium visit Bruxellasque rediit, ad regiones Flandriam Walloniamque in una statione coniungendas.
Centesimus festus dies anniversarius tuniculae flavae die 19 Iulii celebrabatur. Per universum certamen, unica tuniculae designatio quoque die a certaminis duce gerebatur.
Duodeviginti manus UCI WorldTeams ad circuitum pro forma vocatae sunt. Praeterea, Amaury Sport Organisation, auctor circuitus, quattuor manus classis secundae (UCI Continental) ad cursum vocavit; quarum manuum, tres manus Francicae et una manus Belgica cursui antea interfuerunt.
Manus cursum birotarum inientes (cum eorum signis) erant:
Manus UCI WorldTeams
Manus UCI Professional Continental
Inter competitores notabiles, Christophorus Froome, qui circuitum quater vicerat et cursor praepositus hoc anno erat, a certamine ob vulnera in Criterio du Dauphiné 2019? accepta recessit. Thomas Dumoulin, qui locum secundum anno priori ceperat, ob genu vulneratum aberat. Primož Roglič, qui locum quartum anno priori ceperat, nuntiavit se certamini anno 2019 non interesse.
Statio | Dies | Cursus | Spatium | Genus | Victor | ||
---|---|---|---|---|---|---|---|
1 | 6 Iulii | Bruxellis Bruxellas per Caroloregium | 194.5 km | Statio plana | Michael Teunissen | ||
2 | 7 Iulii | Bruxellis-Palatium Regium Bruxellas-Atomium | 27.6 km | Certamen temporis manuum | Team Jumbo-Visma | ||
3 | 8 Iulii | Binchium ad Épernay | 215 km | Statio clivosa | Iulianus Alaphilippe | ||
4 | 9 Iulii | Durocortoro Nanceium | 213.5 km | Statio plana | Elias Viviani | ||
5 | 10 Iulii | Sancto Deodato Colmariam | 175.5 km | Statio clivosa | Petrus Sagan | ||
6 | 11 Iulii | Mulhusia ad La Planche des Belles Filles | 160.5 km | Statio montana | Dylan Teuns | ||
7 | 12 Iulii | Belfortio Cabillonum | 230 km | Statio plana | Dylan Groenewegen | ||
8 | 13 Iulii | Matiscone Sanctum Stephanum de Furano | 200 km | Statio clivosa | Thomas De Gendt | ||
9 | 14 Iulii | Sancto Stephano de Furano Brivatem | 170.5 km | Statio clivosa | Daryl Impey | ||
10 | 15 Iulii | Sancto Floro Albiam | 217.5 km | Statio plana | Gualterius van Aert | ||
16 Iulii | Albiae | Dies otii | |||||
11 | 17 Iulii | Albia Tolosam | 167 km | Statio plana | Caleb Ewan | ||
12 | 18 Iulii | Tolosa Vicum Aquensem | 209.5 km | Statio montana | Simon Yates | ||
13 | 19 Iulii | Palo Palum | 27.2 km | Certamen temporis singulorum | Iulianus Alaphilippe | ||
14 | 20 Iulii | Tarba ad Col du Tourmalet | 117.5 km | Statio montana | Theobaldus Pinot | ||
15 | 21 Iulii | Limoso Fuxium | 185 km | Statio montana | Simon Yates | ||
22 Iulii | Nemausi | Dies otii | |||||
16 | 23 Iulii | Nemauso Nemausum | 177 km | Statio plana | Caleb Ewan | ||
17 | 24 Iulii | Pont du Gard Vapincum | 200 km | Statio clivosa | Matthaeus Trentin | ||
18 | 25 Iulii | Eburoduno Valloriam | 208 km | Statio montana | Nairo Quintana | ||
19 | 26 Iulii | Sancto Ioanne Maurianensi Tinias | 126.5 km | Statio montana | nullus victor | ||
20 | 27 Iulii | Oblimo ad Val Thorens | 130 km | Statio montana | Vincentius Nibali | ||
21 | 28 Iulii | Rambolito Lutetiam (Campos Elysios) | 59.5 km | Statio plana | Caleb Ewan | ||
Summa | 3365.8 km |