Familia
Memoria
Insignia heraldica
Humbertus II Sabaudiae (Raconisii iuxta Taurinum die 15 Septembris 1904 natus; Genavae die 18 Martii 1983 mortuus) filius Victorii Emanuelis III fuit rex Italiae a die 9 Maii post abdicationem pater eius usque ad diem 2 Iunii 1946, cum populus Italicus scivit iussitque Italiam Rem Publicam esse. Cognita populi voluntate, Humbertus II exsul in Lusitaniam iit et multos annos in Cascais vixit.
Propter brevitatem regni sui Humbertus II Re di maggio , id est rex Maii, appellatur.
Die 8 Ianuarii 1930 Humbertus Mariam Iosepham, filiam Alberti I, regis Belgiae et ergo matruam praesentis regis Alberti II in matrimonium duxit
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |