Pontificatus
Insignia heraldica
Iulius III (natus Ioannes Maria Ciocchi De Monte die 10 Septembris 1487 in Monte Sancti Savini, vico in Tuscia, - obiit die 23 Martii 1555) episcopus Romanus et Papa catholicus a die 7 Februarii 1550 fuit.
Ioannes Maria Ciocchi De Monte studuit iuri apud universitates Perusiae ac Saenae Juliae. Iam pater eius Vincentius praeclarus iurisconsultus erat. Postea theologiae studuit.
Patruo suo Cardinali Antonio Mariae Ciocchi De Monte in episcopatu urbis Siponti anno 1513 successit. Anno 1521 etiam episcopus Papiae factus est.
Die 22 Decembris 1536 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo III creatus est.
Cum cardinalibus Reginaldo Pole ac Marcello Cervini Legatus Romani Pontificis concilio Tridentino interfuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium III spectant. |