Pontificatus
Lucius II (natus, Gerardus Caccianemici dall'Orso, die ignoto Bononiae - obiit die 15 Februarii 1145), papa catholicus episcopus Romanus a die 12 Martii 1144 erat.
Gerardus Caccianemici canonicus Bononiae fuit.
Cardinalis Sanctae Crucis Hierosolymae a papa Honorio II creatus est. Legatus in Germaniam a papis Honorio II et Innocentio II missum est. Postea a Innocentio II cancellarius (titulus officialis bibliotecarius) factus est.
Cum Caccianemici papa factus est, Romae Respublica creata est. Papa Lucius contra novum municipium pugnavit et Capitolium, sedem eius, obsedit. Frustra papa ab imperatore Conrado III auxilium petivit. Romani papam profligaverunt. In hoc proelium Lucius vulneratus est et paulo post vulneribus obiit.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium II spectant. |
![]() |