Legio Externa sive Extranea Francica, FrancogalliceLégion Etrangère, est militarisExercitus Francicipars, anno 1831 constituta, ut alienigenae in copiis armatis Francicis mereant. Legio, a praefectis Francicis ducta, cives Francicos quoque accipit, qui 24 centesimae tironum anno 2007 erant.
Exercitatio Legionis Externae non solum in sollertiis militaribus, sed etiam in forti spiritu corporis hodie nititur; quod eos tam confirmat ut ei una operentur, quia eius homines ex variis civitatibus et variis culturis veniunt. Ergo, exercitatio saepe describitur non solum difficillima natura, sed res angoris psychologici. Miles per pugnam pro Francia vulneratus civitatem Francicam statim petere potest sub doctrina Français par le sang versé ('Francicus per sanguinem fusum'), condicione legitima. Anno 2008, sodales ex 140 civitatibus venerant.
Geraghty, Tony. 1987. March or die: a new history of the French Foreign Legion. Novi Eboraci: Facts on File. ISBN 0-8160-1794-8.
McGorman, Evan. 2000. Life in the French Foreign Legion: how to join and what to expect when you get there. Central Point Oregoniae: Hellgate Press. ISBN 1-55571-532-X.
Porch, Douglas. 1992. The French Foreign Legion: Complete History of The Legendary Fighting Force. Harper Perennial. ISBN 978-0-06-092308-2.