Legio Honoris, plene Ordo Nationalis Legionis Honoris (FranciceOrdre national de la Légion d'honneur), est ordoFrancicus a Napoleone Bonaparte die 19 Maii1802 constitutus. Ordo est maximum Franciae ornamentum, in quinque gradus divisum: eques (chevalier), officialis (officier), commendator (commandeur), magnus officialis (grand officier), et magna crux (grand croix). Sententia ordinis est Honor Et Patria (FranciceHonneur et Patrie), et sedes est Palatium Legionis Honoris, in laeva Sequanae ripa Lutetiae situm.
Legio Legionem honoratorum conscriptam, necnon ordines militares laxe imitata est, legionariis, officialibus, commendatoribus, cohortibus regionalibus, et concilio grande praedita. Maximus gradus non fuit magna crux, sed magna aquila (grand aigle), gradus hominis qui omnia insignia crucum grandium gessit. Stipendia sodalibus numerata sunt:
Insignia legionarii per Imperium Maturum: pars obversa obliquam Napoleonis imaginem, reversa aquilam imperialem habet. Corona imperialis ad crucem et taeniam coniungitur.
↑Olim Ordo Regalis Legionis Honoris (Ordre royale de la Légion d'honneur).
↑Praemium Legionis Honoris multos habet titulos, de gradibus quinque dependentes: eques Legionis Honoris (Chevalier de la Légion d'honneur), praefectus Legionis Honoris (Officier de la Légion d'honneur), dux Legionis Honoris (Commandeur de la Légion d'honneur), praefectus grandis Legionis Honoris (Grand Officier de la Légion d'honneur), et crux grandis Legionis Honoris (Grand'Croix de la Légion d'honneur). Nomenhonneur saepe Francice capitalizatur, ut in nomine legionis palatii (Palais de la Légion d'Honneur) scribitur.
↑Pierre-Louis Roederer, "Speech Proposing the Creation of a Legion of Honour," in Napoleon: Symbol for an Age, A Brief History with Documents, ed. Rafe Blaufarb (Novi Eboraci: Bedford/St. Martin's, 2008), 101–102.